×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Actus Apostolorum (Acts of the Apostles), Acts 17

Acts 17

17 1 Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Judæorum. 2 Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis, 3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis : et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis. 4 Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo et Silæ : et de colentibus gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucæ. 5 Zelantes autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem : et assistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum. 6 Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes : Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt, 7 quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum. 8 Concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes hæc. 9 Et accepta satisfactione a Jasone et a ceteris, dimiserunt eos.

10 Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam. Qui cum venissent, in synagogam Judæorum introierunt. 11 Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent. 12 Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci. 13 Cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem. 14 Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare : Silas autem et Timotheus remanserunt ibi.

15 Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt. 16 Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatriæ deditam civitatem. 17 Disputabat igitur in synagoga cum Judæis et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui aderant. 18 Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant : Quid vult seminiverbius hic dicere ? Alii vero : Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse : quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis.

19 Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes : Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina ? 20 nova enim quædam infers auribus nostris : volumus ergo scire quidnam velint hæc esse. 21 (Athenienses autem omnes, et advenæ hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi.) 22 Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait : Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video. 23 Præteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat : Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. 24 Deus, qui fecit mundum, et omnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, 25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia : 26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum, 27 quærere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. 28 In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus : sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt : Ipsius enim et genus sumus. 29 Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile. 30 Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant, 31 eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis. 32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt : Audiemus te de hoc iterum. 33 Sic Paulus exivit de medio eorum. 34 Quidam vero viri adhærentes ei, crediderunt : in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.


Acts 17 Acts 17

17 1 Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Judæorum. 17 1 And when they had passed through Amphipolis and Apollonia, they came to Thessalonica, where there was a synagogue of the Jews. 2 Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis, 3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis : et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis. 2 And according to custom, Paul went in to them, and for three Sabbaths he reasoned with them about the Scriptures, 3 coming forward and insinuating that it was necessary for Christ to suffer and to rise from the dead, and that this is Jesus Christ, whom I announce to you. 4 Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo et Silæ : et de colentibus gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucæ. 4 And some of them believed and joined Paul and Silas: and of the worshipers and Gentiles a great multitude, and not a few noble women. 5 Zelantes autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem : et assistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum. 5 But the Jews, being zealous, and taking certain bad men from among the common people, and forming a mob, stirred up the city: and the assistants of the house of Jason sought to bring them out into the people. 6 Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes : Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt, 7 quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum. 6 And when they did not find them, they dragged Jason and some brothers to the leaders of the city, crying: Because these are the ones who are stirring up the city, and have come here, 7 whom Jason received, and these are all doing against the decrees of Caesar, saying that they are another king, Jesus. 8 Concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes hæc. 8 Now the people and the princes of the city were excited when they heard these things. 9 Et accepta satisfactione a Jasone et a ceteris, dimiserunt eos. 9 And having received satisfaction from Jason and the others, they let them go.

10 Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam. 10 But the brothers immediately sent Paul and Silas to Beroea during the night. Qui cum venissent, in synagogam Judæorum introierunt. When they had come, they entered the synagogue of the Jews. 11 Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent. 11 Now these were the noblest of the Thessalonians, who received the word with all eagerness, searching the Scriptures every day, if these were so. 12 Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci. 12 And indeed many of them believed, both honorable Gentile women, and not a few men. 13 Cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem. 13 But when the Jews in Thessalonica learned that the word of God had been preached by Paul in Beroea, they came thither, stirring and disturbing the multitude. 14 Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare : Silas autem et Timotheus remanserunt ibi. 14 Immediately then the brothers released Paul to go as far as the sea: but Silas and Timothy remained there.

15 Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt. 15 And they that conducted Paul, brought him as far as Athens: and receiving a commandment from him to Silas and Timotheus for to come to him with all speed, they departed. 16 Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatriæ deditam civitatem. 16 But when Paul was waiting for them in Athens, his spirit was stirred up in him, seeing the city devoted to idolatry. 17 Disputabat igitur in synagoga cum Judæis et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui aderant. 17 So he argued in the synagogue with the Jews and the worshipers, and in the marketplace, all day long with those who were present. 18 Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant : Quid vult seminiverbius hic dicere ? 18 But certain Epicurean and Stoic philosophers argued with him, and some said: What does Semiverbius want to say here? Alii vero : Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse : quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis. But others: He seems to be the announcer of new demons: because he announced Jesus and the resurrection to them.

19 Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes : Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina ? 19 And having apprehended him, they brought him to the Areopagus, saying: May we know what is this new doctrine which is spoken by you? 20 nova enim quædam infers auribus nostris : volumus ergo scire quidnam velint hæc esse. 20 for you bring something new to our ears: we want to know what they want it to be. 21 (Athenienses autem omnes, et advenæ hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi.) 21 (But all the Athenians, and the new guests, were busy with nothing else but either to say or to hear something new.) 22 Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait : Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video. 22 And Paulus standing in the midst of the Areopagus, said: Men of Athens, in all things I see that you are more superstitious. 23 Præteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat : Ignoto Deo. 23 For passing by, and seeing your images, I also found an altar on which was written: Unknown God. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. I announce to you what you worship in ignorance. 24 Deus, qui fecit mundum, et omnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, 25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia : 26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum, 27 quærere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. 24 God, who made the world, and all that is in it, since he is the Lord of heaven and earth, does not dwell in man-made temples, 25 nor is he worshiped by human hands in need of anything, since he himself gives life, and inspiration, and all things to all: 26 and he did from one all kinds of men to dwell upon the whole face of the earth, defining the established times and limits of their dwelling, 27 to seek God if they may seek him, or find him, although he is not far from each one of us. 28 In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus : sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt : Ipsius enim et genus sumus. 28 For in him we live, and move, and are: just as some of your poets have said: For we are his race. 29 Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile. 29 Therefore, since we are the race of God, we should not esteem gold, or silver, or stone, the sculptural art and thought of man, to be like the divine. 30 Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant, 31 eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis. 30 And indeed God, despising the times of this ignorance, now announces to men that everyone everywhere should do penance, 31 because he has appointed the day on which he is going to judge the world in equity, in the man whom he has appointed, giving faith to all, raising him from the dead. 32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt : Audiemus te de hoc iterum. 32 But when they had heard of the resurrection of the dead, some indeed mocked, but others said: We will hear you about this again. 33 Sic Paulus exivit de medio eorum. 33 So Paul went out from among them. 34 Quidam vero viri adhærentes ei, crediderunt : in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis. 34 But certain men adhering to him believed: among them Dionysius the Areopagite, and a woman named Damaris, and others with them.