×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Actus Apostolorum (Acts of the Apostles), Acts 08

Acts 08

8 1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos. 2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. 3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.

4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei. 5 Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum. 6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat. 7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. 8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate. 9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum : 10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna. 11 Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. 12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. 13 Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.

14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. 15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum : 16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. 17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. 18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, 19 dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum : 20 Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. 21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo. 22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. 23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. 24 Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis. 25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.

26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam : hæc est deserta. 27 Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem : 28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. 29 Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum. 30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ? 31 Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum. 32 Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic :

Tamquam ovis ad occisionem ductus est :

et sicut agnus coram tondente se, sine voce,

sic non aperuit os suum.

33 In humilitate judicium ejus sublatum est.

Generationem ejus quis enarrabit ?

quoniam tolletur de terra vita ejus.

34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ? 35 Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. 36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ? 37 Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum. 38 Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. 39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. 40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.


Acts 08 Acts 08

8 1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos. 8 1 And on that day persecution of the church in Jerusalem, and all were scattered throughout Judea and Samaria, except the. 2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. 2 Devout men buried Stephen and mourned deeply for him. 3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam. 3 Saul was ravaging the church, entering and taking men and women and putting them in prison.

4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei. 4 Therefore those who were scattered passed over, preaching the word of God. 5 Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum. 5 But Philip going down to the city of Samaria, they preached Christ to them. 6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat. 6 Now the multitudes paid attention to what was said by Philip, hearing with one accord, and seeing the signs which he did. 7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. 7 For many of those who had unclean spirits went out crying with a loud voice. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. But many who were paralyzed and lame were treated. 8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate. 8 There was therefore great joy in that city. 9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum : 10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna. 9 Now there was a certain man named Simon, who had previously been a magician in the city, seducing the people of Samaria, saying that he was someone great. 11 Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. 11 And they attended to him, because for a long time he had beguiled them with his magic. 12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. 12 But when they had believed Philip preaching the good news about the kingdom of God, men and women were baptized in the name of Jesus Christ. 13 Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. 13 Then Simon also himself believed: and when he was baptized, he clung to Philip. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur. Seeing even the greatest signs and virtues being done, he marveled with astonishment.

14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. 14 But when the apostles who were in Jerusalem heard that Samaria had received the word of God, they sent Peter and John to them. 15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum : 16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. 15 When they came, they prayed for them that they might receive the Holy Spirit: 16 for it had not yet come upon any of them, but they had only been baptized in the name of the Lord Jesus. 17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. 17 Then they laid hands on them, and they received the Holy Spirit. 18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, 19 dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum : 20 Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. But Peter said to him: 20 Let your money be with you for destruction, because you thought that the gift of God was to be possessed with money. 21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo. 21 You have no part or lot in this conversation: for your heart is not right before God. 22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. 22 Therefore do penance from this wickedness of yours: and ask God if perhaps this thought of your heart will be forgiven you. 23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. 23 For I see that you are in the fury of bitterness, and in the bond of iniquity. 24 Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis. 24 Simon answered and said: Pray for me to the Lord, that none of these things which you have said may come upon me. 25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. 25 And they, indeed, having testified, and having spoken the word of the Lord, returned to Jerusalem, and preached the gospel to many regions of the Samaritans.

26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam : hæc est deserta. 26 And the angel of the Lord spoke to Philip, saying: Get up and go towards the south, to the road that goes down from Jerusalem to Gaza: this is deserted. 27 Et surgens abiit. 27 And he got up and went away. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem : 28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. And behold, an Ethiopian man, a powerful eunuch of Candace, the Ethiopian queen, who was over all her governors, had come to worship in Jerusalem: 28 and he was returning, sitting on his chariot, and reading the prophet Isaiah. 29 Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum. 29 And the Spirit said to Philip: Come and join yourself to that chariot. 30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ? 30 Philip, running, heard him reading the prophet Isaiah, and said: Do you think you understand what you are reading? 31 Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? 31 Who said: And how can I, unless someone shows me? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum. And he asked Philip to come up and sit with him. 32 Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic : 32 Now the place of the Scripture which he was reading was this:

Tamquam ovis ad occisionem ductus est : He was led as a sheep to the slaughter.

et sicut agnus coram tondente se, sine voce, and like a lamb before being sheared, without a word

sic non aperuit os suum. so he did not open his mouth.

33 In humilitate judicium ejus sublatum est. 33 His judgment was lifted in humility.

Generationem ejus quis enarrabit ? Who will tell his generation?

quoniam tolletur de terra vita ejus. for his life shall be taken from the earth.

34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? 34 And the eunuch answered Philip, and said: I beseech thee, of whom does the prophet say this? de se, an de alio aliquo ? about himself, or about someone else? 35 Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. 35 But Philip opening his mouth, and beginning from these Scriptures, preached the gospel to him. 36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ? 36 And while they were going along the road, they came to a certain water: and the eunuch said: Behold the water: what prevents me from being baptized? 37 Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. 37 But Philip said: If you believe with all your heart, it is all right. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum. 38 Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. 39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. 39 But when they had come up out of the water, the Spirit of the Lord took Philip away, and the eunuch saw him no more. Ibat autem per viam suam gaudens. And he went on his way rejoicing. 40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream. 40 But Philip was found in Azotus, and passing through he preached the gospel to all the cities, until he came to Caesarea.