×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Actus Apostolorum (Acts of the Apostles), Acts 02

Acts 02

2 1 Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco : 2 et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. 3 Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum : 4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. 5 Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. 6 Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. 7 Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ? 8 et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ? 9 Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, 10 Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen : et advenæ Romani, 11 Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. 12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ? 13 Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.

14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. 15 Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia : 16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël :

17 Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus,

effundam de Spiritu meo super omnem carnem :

et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ,

et juvenes vestri visiones videbunt,

et seniores vestri somnia somniabunt.

18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas,

in diebus illis effundam de Spiritu meo,

et prophetabunt :

19 et dabo prodigia in cælo sursum,

et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi :

20 sol convertetur in tenebras,

et luna in sanguinem,

antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.

21 Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

22 Viri Israëlitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis : 23 hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis : 24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. 25 David enim dicit in eum :

Providebam Dominum in conspectu meo semper :

quoniam a dextris est mihi, ne commovear :

26 propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea,

insuper et caro mea requiescet in spe :

27 quoniam non derelinques animam meam in inferno,

nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

28 Notas mihi fecisti vias vitæ :

et replebis me jucunditate cum facie tua.

29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. 30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus : 31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. 32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. 33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. 34 Non enim David ascendit in cælum : dixit autem ipse :

Dixit Dominus Domino meo :

Sede a dextris meis,

35 donec ponam inimicos tuos

scabellum pedum tuorum.

36 Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.

37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ? 38 Petrus vero ad illos : Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti. 39 Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. 40 Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava. 41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.

42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. 43 Fiebat autem omni animæ timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. 44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. 45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. 46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, 47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.


Acts 02 Acts 02

2 1 Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco : 2 et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. 2 1 And when the days of Pentecost were completed, they were all together in the same place. 2 E, cumprindo-se o dia de Pentecostes, estavam todos reunidos no mesmo lugar: 2 E de repente veio do céu um som, como de um vento impetuoso, e encheu toda a casa onde estavam assentados. 3 Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum : 4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. 3 And there appeared to them scattered tongues as of fire, and he sat upon each one of them: 4 and they were all filled with the Holy Spirit, and began to speak in various tongues, as the Holy Spirit enabled them to speak. 5 Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. 5 Now there were Jews living in Jerusalem, religious men from every nation under heaven. 6 Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. 6 And when this voice had been heard, the multitude came together, and were confused in mind, because every one heard them speaking in his own language. 7 Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ? 7 And they were all amazed, and wondered, saying: Are not all these who are speaking Galileans? 8 et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ? 8 How do we each in our own native language? 9 Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, 10 Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen : et advenæ Romani, 11 Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. 9 The Parthians, and the Medes, and the Elamites, and those who inhabit Mespotamia, Judaea, and Cappadocia, Pontus, and Asia, 10 Phrygia, and Pamphylia, Egypt, and the parts of Libya which are about Cyrene: and the Roman immigrants, 11 Jews also, and proselytes , Cretans, and Arabs: we heard them speaking in our tongues the great things of God. 12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ? 12 And they were all amazed, and wondered at one another, saying: What does this mean? 13 Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti. 13 But others, laughing, said: Because these are full of must.

14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. 14 And Peter, standing with the eleven, lifted up his voice and spoke to them: Men of the Jews, and all who dwell in Jerusalem, let this be known to you, and let your ears receive my words. 15 Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia : 16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël : 15 For they are not, as you esteem, drunk, since it is the third hour of the day: 16 but this is what was said through the prophet Joel:

17 Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, 17 And it shall be in the last days, says the Lord,

effundam de Spiritu meo super omnem carnem :

et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, and your sons and your daughters will prophesy

et juvenes vestri visiones videbunt,

et seniores vestri somnia somniabunt.

18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, 18 And indeed upon my servants, and upon my handmaids,

in diebus illis effundam de Spiritu meo, in those days I will pour out my Spirit

et prophetabunt :

19 et dabo prodigia in cælo sursum, 19 and I will show wonders in the sky above,

et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi : and signs on the earth below, blood, and fire, and vapor of smoke:

20 sol convertetur in tenebras, 20 the sun will turn into darkness,

et luna in sanguinem,

antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. before the great and manifest day of the Lord comes.

21 Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. 21 And it will be: everyone who calls on the name of the Lord will be saved.

22 Viri Israëlitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis : 23 hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis : 24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. 22 Men of Israel, listen to these words: Jesus of Nazareth, a man approved by God among you, by virtues and wonders and signs, which God did through him in your midst, as you also know: By the hands of the unrighteous, you have slain those afflicted: 24 whom God raised up, freed from the pains of hell, according to which it was impossible to hold him from him. 25 David enim dicit in eum : 25 For David says to him:

Providebam Dominum in conspectu meo semper : I kept the Lord always before me:

quoniam a dextris est mihi, ne commovear : for he is at my right hand, that I may not be moved:

26 propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, 26 because of this my heart rejoiced, and my tongue rejoiced,

insuper et caro mea requiescet in spe : moreover, my flesh shall rest in hope:

27 quoniam non derelinques animam meam in inferno,

nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. nor will you allow your holy one to see corruption.

28 Notas mihi fecisti vias vitæ : 28 You have made known to me the ways of life:

et replebis me jucunditate cum facie tua. and you will fill me with delight with your face.

29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. 29 Men and brethren, it may be permitted to say boldly to you about the patriarch David, that he died and was buried: and his tomb is with us to this day. 30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus : 31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. 30 Therefore, when he was a prophet, and he knew that God had sworn to him from the fruit of his loins to sit on his seat: 31 he providingly spoke of the resurrection of Christ, because he was not abandoned in hell, nor did his flesh see corruption. 32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. 32 God raised up this Jesus, of which we are all witnesses. 33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. 33 Therefore, having been exalted to the right hand of God, and having received the promise of the Holy Spirit from the Father, he poured out this whom you see and hear. 34 Non enim David ascendit in cælum : dixit autem ipse : 34 For David did not ascend into heaven: but he himself said:

Dixit Dominus Domino meo : The Lord said to my Lord:

Sede a dextris meis,

35 donec ponam inimicos tuos 35 until I set your enemies

scabellum pedum tuorum. your footstool.

36 Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. 36 Therefore let all the house of Israel know with certainty, that God made this Jesus, whom you crucified, both Lord and Christ.

37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ? 37 But when they heard this, they were filled with remorse, and said to Peter and the rest of the apostles: What shall we do, men and brothers? 38 Petrus vero ad illos : Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti. 39 Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. 39 For there is a promise to you, and to your children, and to all who are far off, whom the Lord our God has called. 40 Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava. 40 He also testified in many other words, and exhorted them, saying: Save yourselves from this perverse generation. 41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia. 41 Those who received his message were baptized, and about three thousand souls were saved that day.

42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. 42 And they were persevering in the teaching of the Apostles, and in the sharing of the breaking of bread, and in their prayers. 43 Fiebat autem omni animæ timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. 43 And there was fear in every soul: also many wonders and signs were done by the apostles in Jerusalem, and there was great fear in all. 44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. 44 Even all who believed were alike, and had all things in common. 45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. 45 They sold possessions and goods, and distributed them to all, according to each one's need. 46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, 47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. 46 And every day, continuing with one accord in the temple, and breaking bread around the houses, they took food with joy and simplicity of heart, 47 praising God and having favor with all the people. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum. But the Lord was increasing those who would be saved every day in the same way.