×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Gospel of Luke, Luc 16

Luc 16

16 1 Dicebat autem et ad discipulos suos : Homo quidam erat dives, qui habebat villicum : et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. 2 Et vocavit illum, et ait illi : Quid hoc audio de te ? redde rationem villicationis tuæ : jam enim non poteris villicare. 3 Ait autem villicus intra se : Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem ? Fodere non valeo, mendicare erubesco. 4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. 5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo : Quantum debes domino meo ? 6 At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe cautionem tuam : et sede cito, scribe quinquaginta. 7 Deinde alii dixit : Tu vero quantum debes ? Qui ait : Centum coros tritici. Ait illi : Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. 8 Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset : quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. 9 Et ego vobis dico : facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. 10 Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. 11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ? 12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ? 13 Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.

14 Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari : et deridebant illum. 15 Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus : Deus autem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. 16 Lex et prophetæ usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. 17 Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere. 18 Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur : et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.

19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. 20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, 21 cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat : sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. 22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. 23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus : 24 et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. 25 Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris : 26 et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. 27 Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei : 28 habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. 29 Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos. 30 At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent. 31 Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.


Luc 16 Luke 16 Люк 16

16 1 Dicebat autem et ad discipulos suos : Homo quidam erat dives, qui habebat villicum : et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. 1 And he said also to his disciples: There was a certain rich man who had a steward: and the same was accused among him as if he was wasting his goods. 2 Et vocavit illum, et ait illi : Quid hoc audio de te ? And he called him, and said to him: What is this I hear of thee? redde rationem villicationis tuæ : jam enim non poteris villicare. render an account of your stewardship, for you will no longer be able to be steward. 3 Ait autem villicus intra se : Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem ? 3 And the steward said to himself, What shall I do, because my lord takes the stewardship away from me? Fodere non valeo, mendicare erubesco. 4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. 5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo : Quantum debes domino meo ? 6 At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe cautionem tuam : et sede cito, scribe quinquaginta. 7 Deinde alii dixit : Tu vero quantum debes ? Then he said to another: But how much do you owe? Qui ait : Centum coros tritici. And he said, "One hundred homers of wheat." Ait illi : Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. He said to him, "Take your letter and write eighty." 8 Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset : quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. 8 And the lord praised the unjust steward, because he had done wisely: because the children of this world in their generation are wiser than the children of light. 9 Et ego vobis dico : facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. 9 And I say to you, make yourselves friends of the mammon of iniquity: that when you shall fail, they may receive you into everlasting dwellings. 10 Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. 10 He that is faithful in the least, and in the greater is faithful: and he that is unjust in the little, and in the greater is unjust. 11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ? 12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ? 12 And if you have not been faithful in that which is another's, who will give you that which is yours? 13 Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhærebit, et alterum contemnet. No servant can serve two masters: for either he will hate the one and love the other, or he will cling to the one and despise the other. Non potestis Deo servire et mammonæ. You cannot serve God and mammon.

14 Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari : et deridebant illum. And the Pharisees, who were covetous, heard all these things: and they laughed at him. 15 Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus : Deus autem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. And he said to them: You are the ones who justify yourselves in the sight of men: but God knows your hearts: because that which is high among men is an abomination in the sight of God. 16 Lex et prophetæ usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. 16 The law and the prophets even to John: from that time the kingdom of God is preached, and everyone exerts influence upon it. 17 Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere. 17 And it is easier for heaven and earth to pass away, than to fall by the law of one tittle. 18 Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur : et qui dimissam a viro ducit, mœchatur. 18 Whoever divorces his wife and marries another commits adultery; and whoever marries a divorced woman commits adultery.

19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. 19 There was a rich man, who was clothed in purple and fine linen, and feasted splendidly every day. 20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, 21 cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat : sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. 20 And there was a certain beggar named Lazarus, who was lying at his door, full of sores, 21 desiring to be filled with the crumbs that fell from the rich man's table; and no one gave him: but the dogs also came and licked his sores. 22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. 22 And it came to pass that the beggar died, and was carried by the angels into Abraham's bosom. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. And the rich man also died, and was buried in hell. 23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus : 24 et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. 23 And lifting up his eyes, when he was in the torments, Abraham saw afar off, and Lazarus in his bosom: 24 and he himself cried, and said: Father Abraham, have mercy on me, and send Lazarus to dip the tip of his finger in water, that he may cool my tongue. because I am crucified in this flame. 25 Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris : 26 et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. 25 And Abraham said to him: Son, remember that you received good things in your life, and Lazarus likewise evils; but now he is comforted, and you are in agony. they could not reach you, nor cross over from there. 27 Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei : 28 habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. And he said: I beseech thee therefore, father, to send him into my father's house: 28 for I have five brothers, that he may testify to them that they also may not come into this place of torment. 29 Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos. 30 At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent. 30 But he said: No, father Abraham: but if any of the dead shall go to them, they will repent. 31 Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. And he said to him: If they hear not Moses and the prophets, neither will they believe if one rise again from the dead.