×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Gospel of Luke, Luc 10

Luc 10

10 1 Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. 2 Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. 3 Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. 4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. 5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui : 6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur. 7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. 8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis : 9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei. 10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite : 11 Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. 12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.

13 Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent. 14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis. 15 Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris. 16 Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.

17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. 18 Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem. 19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit. 20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.

21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te. 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. 23 Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis. 24 Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.

25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ? 26 At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ? 27 Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum. 28 Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.

29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ? 30 Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto. 31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit. 32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. 33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est. 34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. 35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. 36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ? 37 At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.

38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, 39 et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet. 41 Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, 42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.

Luc 10 Luke 10 Lucas 10

10 1 Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. 10 1 After this, the Lord also designated seventy-two others: and he sent those two before his face into every city and place where he was about to come. 2 Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. 2 And he said to them: The harvest is indeed great, but the workers are few. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Ask therefore the lord of the harvest to send laborers into his harvest. 3 Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. 3 Go: behold, I send you as lambs among wolves. 4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. 4 Do not carry a bag, nor a purse, nor shoes, and you will not greet anyone on the road. 5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui : 6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur. 5 Into whatever house you enter, first say: Peace to this house. 6 And if the son of peace be there, your peace will rest on him; 7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. 7 And stay in the same house, eating and drinking what is with them: for the laborer is worthy of his wages. Nolite transire de domo in domum. Do not pass from house to house. 8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis : 9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei. 8 And into whatever city you enter, and they receive you, eat what is set before you: 9 and take care of the sick who are in it, and say to them: The kingdom of God has come near to you. 10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite : 11 Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. 10 And into whatever city you enter, and they do not receive you, when you go out into its streets, say: 11 Even the dust that clung to us from your city, we wipe on you: nevertheless know this, because the kingdom of God is near. 12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati. 12 I tell you that it will be more forgiving in that day to Sodom than to that city.

13 Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent. for if the virtues which have been wrought in you had been wrought in Tire and Sidon, they would have once sat in sackcloth and ashes and repented. 14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis. 14 Nevertheless, he will be more lenient in judgment to Tire and Sidon than to you. 15 Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris. 16 Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. But whoever rejects me rejects him who sent me.

17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. 17 And the seventy-two returned with joy, saying: Lord, even the demons are subject to us in your name. 18 Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem. 18 And he said to them: I saw Satan like lightning falling from heaven. 19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit. 19 Behold, I have given you power to tread upon serpents and scorpions, and over all the power of the enemy: and nothing shall harm you. 20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.

21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. 21 In that very hour he rejoiced in the Holy Spirit and said: I confess to you, Father, Lord of heaven and earth, that you have hidden these things from the wise and prudent, and revealed them to little ones. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te. Yes, Father: because it pleased you so. 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. 22 All things have been delivered to me by my Father. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. And no one knows who the Son is but the Father, and who the Father is but the Son, and to whom the Son wills to reveal it. 23 Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis. 23 And turning to his disciples, he said: Blessed are the eyes which see what you see. 24 Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt. 24 For I tell you that many prophets and kings wanted to see what you see, and did not see, and to hear what you hear, and did not hear.

25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ? 25 And behold, a certain expert in the law arose, tempting him, and saying: Master, by doing what shall I inherit eternal life? 26 At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? 26 But he said to him: What is written in the law? quomodo legis ? how do you read 27 Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum. 27 He answered and said: You shall love the Lord your God with all your heart, and with all your soul, and with all your strength, and with all your mind: and your neighbor as yourself. 28 Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives. 28 And he said to him: You answered correctly: do this, and you will live.

29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ? 30 Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto. 30 And Jesus, taking him up, said: A certain man was going down from Jerusalem to Jericho, and he fell upon robbers, who also robbed him: and after having inflicted blows on him, they departed, leaving him half alive. 31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit. 32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. 32 Likewise also the Levite, when he was in a different place, and saw him, passed over. 33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est. 33 And a certain Samaritan, making his journey, came with him: and seeing him, he was moved with compassion. 34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. 34 And approaching, he bound up his wounds, pouring in oil and wine: and putting him on his horse, he led him into the stable, and took care of him. 35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. 35 And the next day he brought out two denarii, and gave them to the keeper of the stable, and said: Take care of him, and whatever you have overpaid, I will repay you when I return. 36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ? 36 Which of these three do you think was closest to the one who fell among the robbers? 37 At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. 37 But he said: Who has shown mercy to him. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter. And Jesus said to him: Go and do likewise.

38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, 39 et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. 38 And it came to pass, as they were going, that he entered a certain fort: and a certain woman, named Martha, received him into her house, 39 and this man had a sister named Mary, who also sat with him at the Lord's feet, listening to his word. 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? 40 Martha, however, was busy attending the service: she stood and said: Lord, do you not care that my sister has left me alone to minister? dic ergo illi ut me adjuvet. then tell him to help me. 41 Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, 42 porro unum est necessarium. 41 And answering, the Lord said to her: Martha, Martha, you are anxious and troubled about many things, 42 but one thing is necessary. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea. Mary chose the best part, which would not be taken away from her.