×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Gospel of Luke, Luc 09

Luc 09

9 1 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. 2 Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos. 3 Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. 4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. 5 Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. 6 Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.

7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur 8 a quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit : ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit. 9 Et ait Herodes : Joannem ego decollavi : quis est autem iste, de quo ego talia audio ? Et quærebat videre eum.

10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt : et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ. 11 Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum : et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. 12 Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus. 13 Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. 14 Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. 15 Et ita fecerunt : et discumbere fecerunt omnes. 16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis : et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. 17 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.

18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli : et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turbæ ? 19 At illi responderunt, et dixerunt : Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit. 20 Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis ? Respondens Simon Petrus, dixit : Christum Dei. 21 At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc, 22 dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.

23 Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. 24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. 25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat ? 26 Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. 27 Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.

28 Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. 29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens. 30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, 31 visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. 32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. 33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Præceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ : nesciens quid diceret. 34 Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem. 35 Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. 36 Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant.

37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. 38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi : 39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum : 40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt. 41 Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? adduc huc filium tuum. 42 Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit. 43 Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.

44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. 45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud : et timebant eum interrogare de hoc verbo.

46 Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset. 47 At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, 48 et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.

49 Respondens autem Joannes dixit : Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum : quia non sequitur nobiscum. 50 Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. 52 Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi. 53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. 54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos ? 55 Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis. 56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.

57 Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris. 58 Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 59 Ait autem ad alterum : Sequere me : ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. 60 Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui sepeliant mortuos suos : tu autem vade, et annuntia regnum Dei. 61 Et ait alter : Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt. 62 Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.

Luc 09 Luke 09

9 1 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. 2 Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos. 3 Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. 3 And he said to them: Take nothing on the road, neither a staff, nor a purse, nor bread, nor money, nor two coats. 4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. 4 And into whatever house you enter, remain there, and do not leave thence. 5 Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. 5 And as many as have not received you: when you leave that city, shake off the dust of your feet as a testimony over them. 6 Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique. 6 And when they went forth, they went round about the forts, preaching the gospel, and ministering everywhere.

7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur 8 a quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit : ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit. 7 And Herod the tetrarch heard all that was done by him, and he hesitated because it was said 8 by some: Because John rose from the dead: by some, indeed: Because Elijah appeared: and by others: Because a prophet rose, one of the ancients. 9 Et ait Herodes : Joannem ego decollavi : quis est autem iste, de quo ego talia audio ? 9 And Herod said: I beheaded John: but who is this of whom I hear such things? Et quærebat videre eum.

10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt : et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ. 11 Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum : et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. 11 When the multitudes knew this, they followed him: and he received them, and spoke to them of the kingdom of God, and healed those who needed care. 12 Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus. 13 Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. But they said: We have not more than five loaves of bread and two fish: unless perhaps we go and buy food for all this multitude. 14 Erant autem fere viri quinque millia. 14 There were about five thousand men. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. And he said to his disciples: Make them sit down at the feast fifty. 15 Et ita fecerunt : et discumbere fecerunt omnes. 15 And so they did: and they made them all sit down. 16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis : et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. 16 And having received five loaves and two fishes, he looked up into heaven, and blessed them: and he broke them, and distributed them to his disciples, that they might set them before the multitudes. 17 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. 17 And they all ate and were satisfied. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. And what was left of them was taken up, twelve fragments of the basket.

18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli : et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turbæ ? 18 And it came to pass, when he was alone praying, the disciples were with him: and he asked them, saying: Whom do the multitudes say that I am? 19 At illi responderunt, et dixerunt : Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit. 19 But they answered and said: John the Baptist, others Elijah, others because one of the former prophets arose. 20 Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis ? Respondens Simon Petrus, dixit : Christum Dei. 21 At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc, 22 dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere. 21 But he, rebuking them, ordered them not to tell anyone this, 22 saying: Because the Son of man must suffer many things, and be rejected by the elders, and chief priests, and scribes, and be killed, and rise again on the third day.

23 Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. 23 And he said to all: If any man will come after me, he must deny himself, and take up his cross daily, and follow me. 24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. 24 For whoever wishes to save his life will lose it: for whoever loses his life for my sake will save it. 25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat ? 25 For what does a man profit, if he gains the whole world, but loses himself, and causes loss to himself? 26 Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. 26 For whoever shames me and my words, the Son of man will shame him when he comes in his majesty, and the Father's, and the holy angels. 27 Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. 27 But I tell you the truth: there are some standing here who will not taste death until they see the kingdom of God.

28 Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. 28 And it came to pass after these words, that he took Peter, and James, and John, and went up into the mountain to pray. 29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens. 29 And while he was praying, the appearance of his face changed: and his clothes were white and shining. 30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, 31 visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. Now there were Moses and Elias, 31 seen in majesty: and they spoke of his excess, which he was about to complete in Jerusalem. 32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. 32 But Peter and those who were with him were heavy with sleep. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. And when they awoke, they saw his majesty, and the two men who stood with him. 33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Præceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ : nesciens quid diceret. 33 And it came to pass when they departed from him, Peter said to Jesus: Master, it is good for us to be here: and let us make three tabernacles, one for you, and one for Moses, and one for Elijah: not knowing what to say. 34 Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem. 34 And while he was saying this, a cloud was formed and overshadowed them: and they were afraid when they entered the cloud. 35 Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. 36 Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. 36 And while the voice was heard, Jesus was found alone. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant. And they kept silent, and told no one in those days anything of what they had seen.

37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. 37 And it came to pass on the following day, when they came down from the mountain, a great multitude met them. 38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi : 39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum : 40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt. 38 And behold, a man cried out from the crowd, saying: Master, I beseech you, look upon my son, for he is my only one. 40 And I asked your disciples to cast him out, and they could not. 41 Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? adduc huc filium tuum. bring your son here. 42 Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit. 42 And when he came near, he cast out that demon and dispersed it. 43 Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus. 43 And Jesus rebuked the unclean spirit, and healed the child, and restored him to his father.

44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. 44 And they were all astonished at the greatness of God: and to all that were astonished at all that he did, he said to his disciples: Lay these words in your hearts: for the Son of man is to be delivered into the hands of men. 45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud : et timebant eum interrogare de hoc verbo.

46 Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset. 46 And the thought entered into them who was their elder. 47 At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, 48 et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. 47 But Jesus, seeing the thoughts of their hearts, took hold of the child and set him apart from himself, 48 and said to them: Whoever receives this child in my name receives me: and whoever receives me receives him who sent me. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est. For he who is the least among you all is the greatest.

49 Respondens autem Joannes dixit : Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum : quia non sequitur nobiscum. 50 Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. 52 Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi. 52 And he sent messengers before his sight: and as they went, they entered into the city of the Samaritans to meet him. 53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. 53 And they did not receive him, because his face was on the way to Jerusalem. 54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos ? 54 When his disciples James and John saw him, they said: Lord, do you want us to say that fire should come down from heaven and consume them? 55 Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis. 55 And he turned and rebuked them, saying: You do not know whose spirit you are. 56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. 56 The Son of Man did not come to destroy souls, but to save them. Et abierunt in aliud castellum. And they went to another village.

57 Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris. 57 And it was done: as they were walking on the road, someone said to him: I will follow you wherever you go. 58 Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 59 Ait autem ad alterum : Sequere me : ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. 60 Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui sepeliant mortuos suos : tu autem vade, et annuntia regnum Dei. 60 And Jesus said to him: Do not let the dead bury their dead: but you go and proclaim the kingdom of God. 61 Et ait alter : Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt. 61 And the other said: I will follow you, Lord, but allow me first to report to those who are at home. 62 Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. 62 Jesus said to him: No one putting his hand to the plow and looking back is fit for the kingdom of God.