×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Gospel of Luke, Luc 07

Luc 07

7 1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. 2 Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus. 3 Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. 4 At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes : 5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. 6 Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres : 7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus. 8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit. 9 Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni. 10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.

11 Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa. 12 Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa. 13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere. 14 Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge. 15 Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. 16 Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam. 17 Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.

18 Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his. 19 Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? 20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? 21 (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.) 22 Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur : 23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.

24 Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ? 25 Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. 26 Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam : 27 hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. 28 Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.

29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. 30 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. 31 Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ? 32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis. 33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet. 34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. 35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.

36 Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit. 37 Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti : 38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. 39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum : quia peccatrix est. 40 Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic. 41 Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. 42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ? 43 Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti. 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. 45 Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. 46 Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos. 47 Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. 48 Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata. 49 Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ? 50 Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.


Luc 07 Luke 07 Lucas 07 Lucas 07

7 1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. 7 1 And when he had filled all his words into the ears of the people, he entered Capernaum. 2 Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus. 2 A certain centurion's servant, who was dear to him, was. 3 Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. 3 And when he had heard of Jesus, he sent to him the elders of the Jews, begging him to come and save his servant. 4 At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes : 5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. 4 When they came to Jesus, urged him, saying he was worthy to do this: 5 loves our nation, and he hath built us. 6 Jesus autem ibat cum illis. 6 And Jesus went with them. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres : 7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus. And when he was not far from the house, the centurion sent his friends to him, saying: Lord, do not be troubled: for I am not worthy that you should come under my roof. and my child will be healed. 8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit. 8 For I too am a man appointed under authority, having soldiers under me: and I say to this man, Go, and he goes: and others, I came, and he comes: and to my servant, Do this, and he does. 9 Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni. 9 When Jesus heard this, and turned him about, he said: I tell you, not even in Israel have I found such faith. 10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum. 10 And those who had been sent returned to the house and found the servant who had been sick recovered.

11 Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa. 11 And afterwards he went to a town called Nain, and going by his disciples and a large crowd. 12 Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa. 12 As he approached the town gate, a dead man carried out his mother was a widow and the people of the city were with her. 13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere. 13 And when the Lord had pity on her and told her not cry. 14 Et accessit, et tetigit loculum. 14 he went up and touched the coffin. (Hi autem qui portabant, steterunt.) (These are the bearers stood still.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge. He said, 'Young man, I tell you. 15 Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. 15 The dead man sat up and began to talk. Et dedit illum matri suæ. And he gave him to his mother. 16 Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam. 16 Fear seized them all, and they praised God saying: A great prophet has arisen among us and God has visited his people. 17 Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem. 17 And he went forth throughout all Judea, and in the surrounding region.

18 Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his. 18 John told his students about all this. 19 Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? 19 summoned two of his disciples, sent to Jesus, 'Are you he who is to come, or should we look for? 20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? 20 When they arrived, they said, John Baptist sent us to ask you: Are you who is coming, or should we look for? 21 (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.) 21 (And in that time he made a number of diseases and afflictions and evil spirits, and to many who were blind.) 22 Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur : 23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me. 22 And answering, he said to them: Go tell John what you have heard and seen: for the blind see, the lame walk, the lepers are cleansed, the deaf hear, the dead are raised, the poor are evangelized: 23 and blessed is he who is not offended in me.

24 Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? 24 When the messengers of John, he began to speak to the crowd about John: What went into the wilderness? arundinem vento agitatam ? A reed shaken? 25 Sed quid existis videre ? 25 But what did you see? hominem mollibus vestibus indutum ? A man dressed in fine clothes? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. Indeed, those who wear expensive clothes and live in luxury houses. 26 Sed quid existis videre ? 26 But what did you see? prophetam ? prophet? Utique dico vobis, et plus quam prophetam : 27 hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. Yes, I tell you, and more than a 27 here, of which it is written, I will send my messenger ahead of you to open the way for you. 28 Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo. 28 I tell you, among those born of women greater than John the Baptist, who is least in the kingdom of God is greater than he.

29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. 29 And all the people hearing and the publicans justified God, being baptized with the baptism of John. 30 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. 30 Pharisees and lawyers plan of God for themselves, not having had him. 31 Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? 31 And the Lord what then will speak to this generation? et cui similes sunt ? What are they like? 32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis. 32 They are like children sitting in the marketplace, and talking to each other, and saying: We sang to you with the pipes, and you did not dance: we lamented, and you did not weep. 33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet. 33 For John the Baptist came neither eating bread nor drinking wine, and you say: He has. 34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. 34 The Son of Man came eating and drinking, and you say: Behold a man devouring and drinking wine, a friend of publicans and sinners. 35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. 35 And wisdom was justified by all his sons.

36 Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. 36 Now one of the Pharisees asked him to eat with him. Et ingressus domum pharisæi discubuit. And he entered the house of the Pharisee and studied. 37 Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti : 38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. 37 And behold, a woman who was a sinner in the city, when she knew that he was lying in the house of the Pharisee, brought an alabaster of ointment: 38 and standing behind his feet, she began to water his feet with tears, and wiped them with the hair of her head, and kissed his feet, and with ointment he anointed 39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum : quia peccatrix est. 39 When the Pharisee who had invited him, and thought to himself, if he were a prophet, he would know what kind of woman who touches him is a sinner. 40 Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. 40 And Jesus said to him, Simon, I have something to say. At ille ait : Magister, dic. But he said: Master, say. 41 Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. 41 There were two debtors to a certain lender: one owed five hundred denarii, and the other fifty. 42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. 42 Since they could not pay, he forgave them both. Quis ergo eum plus diligit ? Which of them therefore will love him most? 43 Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. 43 Simon said, I suppose, to whom he gave. At ille dixit ei : Recte judicasti. But he said to him: You have judged rightly. 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? 44 Turning to the woman and said to Simon see this woman? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. I entered your house, you did not give water to my feet: but she watered my feet with tears, and wiped them with her hair. 45 Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. 45 You did not give me a kiss: but from the time she entered, she did not stop kissing my feet. 46 Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos. 46 You did not anoint my head with oil, but she anointed my feet with ointment. 47 Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. 47 Because of this I tell you: many sins are forgiven him, because he loved much. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. But he who is forgiven less, loves less. 48 Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata. 48 And he said to her: Your sins are forgiven. 49 Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ? 49 And those who reclined together began to say within themselves: Who is this who also forgives sins? 50 Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace. 50 And he said to the woman: Your faith has saved you: go in peace.