×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Gospel of Luke, Luc 06

Luc 06

6 1 Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. 2 Quidam autem pharisæorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ? 3 Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant ? 4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ? 5 Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.

6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. 7 Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. 8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. 9 Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ? 10 Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus. 11 Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.

12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. 13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit) : 14 Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum, 15 Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes, 16 et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor. 17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, 18 qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. 19 Et omnis turba quærebat eum tangere : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.

20 Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. 21 Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. 22 Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in cælo : secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum. 24 Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. 25 Væ vobis, qui saturati estis : quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis. 26 Væ cum benedixerint vobis homines : secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.

27 Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. 28 Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos. 29 Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. 30 Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas. 31 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. 32 Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia ? nam et peccatores diligentes se diligunt. 33 Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia ? siquidem et peccatores hoc faciunt. 34 Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis ? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia. 35 Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. 36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.

37 Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini. 38 Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. 39 Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest cæcus cæcum ducere ? nonne ambo in foveam cadunt ? 40 Non est discipulus super magistrum : perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. 41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras ? 42 aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo : ipse in oculo tuo trabem non videns ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo : et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. 43 Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos : neque arbor mala, faciens fructum bonum. 44 Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus : neque de rubo vindemiant uvam. 45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. 46 Quid autem vocatis me Domine, Domine : et non facitis quæ dico ?

47 Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit : 48 similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram. 49 Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit : et facta est ruina domus illius magna.

Luc 06 Luke 06 Lucas 06 Lucas 06

6 1 Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. 1 And it came to pass on the second sabbath, the first, that as he passed through the cornfields, his disciples plucked the ears of corn, and did eat, rubbing them with their hands. 2 Quidam autem pharisæorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ? 2 And some of the Pharisees said to them: What do you do that is not lawful on the Sabbath? 3 Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant ? 4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ? 5 Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati. 5 And he said to them: Because the Son of Man is Lord even of the Sabbath.

6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. 6 And it was done on another Sabbath that he should enter the synagogue and teach. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. 7 Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. 7 Now the scribes and Pharisees observed whether he cared on the Sabbath, that they might find where they might accuse him. 8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. 8 But he himself knew their thoughts: and he said to the man who had the withered hand: Get up and stand in the middle. Et surgens stetit. And he rose and stood. 9 Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ? 9 And Jesus said to them: I ask you whether it is lawful to do good on the Sabbath, or to do evil: to save a soul, or to destroy it? 10 Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. 10 And he looked around and said to the man: Stretch out your hand. Et extendit : et restituta est manus ejus. 11 Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. 11 But they were filled with foolishness, and were talking to each other about what they should do to Jesus.

12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. 12 And it came to pass in those days, that he went out into the mountain to pray, and was all night in the prayer of God. 13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit) : 14 Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum, 15 Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes, 16 et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor. 17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, 18 qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. And those who were tormented by unclean spirits were cared for. 19 Et omnis turba quærebat eum tangere : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. 19 And all the multitude sought to touch him: for power went forth from him, and he healed them all.

20 Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. 20 And he lifted up his eyes upon his disciples, and said: Blessed are the poor, for yours is the kingdom of God. 21 Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. 22 Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 22 You will be blessed when men hate you, and when they separate you, and revile you, and cast out your name as evil because of the Son of Man. 23 Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in cælo : secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum. 23 Rejoice in that day and rejoice: for behold, your reward is great in heaven: for according to these things did the prophets their fathers. 24 Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. 24 Nevertheless, woe to you rich people, because you have your consolation. 25 Væ vobis, qui saturati estis : quia esurietis. 25 Woe unto you that are full: for ye shall be hungry. Væ vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis. Woe to you who laugh now: for you will mourn and weep. 26 Væ cum benedixerint vobis homines : secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.

27 Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. 27 But I say to you who are listening: love your enemies, do good to those who hate you. 28 Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos. 28 Bless those who curse you, and pray for those who slander you. 29 Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. 29 And whoever strikes you on the cheek, turn the other also. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. And from him who takes away your garment, do not withhold even your shirt. 30 Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas. 30 But to all who ask you, give, and whoever takes away what is yours, do not repeat. 31 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. 31 And as you would that men should do to you, do likewise to them. 32 Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia ? 32 And if you love those who love you, what is grace for you? nam et peccatores diligentes se diligunt. for sinners also love themselves diligently. 33 Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia ? 33 And if you do good to those who do good to you, what grace is there for you? siquidem et peccatores hoc faciunt. Indeed, even sinners do this. 34 Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis ? 34 And if you lend to those from whom you hope to receive, what grace is it to you? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia. for sinners also lend to sinners, that they may receive equals. 35 Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. 35 Nevertheless, love your enemies: do good and lend, expecting nothing from it: and your reward will be great, and you will be children of the Most High, because he is kind to the ungrateful and the evil. 36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est. 36 Be therefore merciful, even as your Father is merciful.

37 Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et non condemnabimini. 37 Do not judge, and you will not be judged: do not condemn, and you will not be condemned. Dimitte, et dimittemini. Let go and let go. 38 Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. 38 Give, and it shall be given unto you: they shall put into your pocket a good measure, both gathered, and stirred, and overflowing. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. For the same measure in which you have been measured will be returned to you. 39 Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest cæcus cæcum ducere ? 39 And he told them a parable: Can the blind lead the blind? nonne ambo in foveam cadunt ? do not both fall into the pit? 40 Non est discipulus super magistrum : perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. 40 The pupil is not above the teacher: but everyone will be perfect if he is like his teacher. 41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras ? 41 Why do you see the speck in your brother's eye, but do not consider the beam that is in your own eye? 42 aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo : ipse in oculo tuo trabem non videns ? 42 or how can you say to your brother: Brother, without casting out the speck from your eye, not seeing the beam in your own eye? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo : et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. Hypocrite, first cast the beam out of your own eye: and then you will see that you take the speck out of your brother's eye. 43 Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos : neque arbor mala, faciens fructum bonum. 43 For there is no good tree that produces bad fruit: nor is there an evil tree that produces good fruit. 44 Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. 44 For every tree is known by its fruit. Neque enim de spinis colligunt ficus : neque de rubo vindemiant uvam. For they neither gather figs from thorns, nor gather grapes from the bush. 45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. 45 A good man brings forth good from the good treasure of his heart, and an evil man brings forth evil from the evil treasure. Ex abundantia enim cordis os loquitur. For the mouth speaks out of the abundance of the heart. 46 Quid autem vocatis me Domine, Domine : et non facitis quæ dico ? 46 But why do you call me Lord, Lord, and do not do what I say?

47 Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit : 48 similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram. 47 Everyone who comes to me and hears my words and does them, I will show you whom he is like. and he could not move it: for it was founded upon a rock. 49 Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit : et facta est ruina domus illius magna. 49 But he that heareth, and doeth not, is like unto a man that buildeth his house upon the ground without a foundation: into which the river was blind, and immediately fell: and there was a great ruin of that house.