×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

1 Corinthians, 1Cor 10

1Cor 10

10 1 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, 2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari : 3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, 4 et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) : 5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto. 6 Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. 7 Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. 8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. 9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. 10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. 11 Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. 12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. 13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.

14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura : 15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. 16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? 17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. 18 Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ? 19 Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ? 20 Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum : 21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. 22 An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. 23 Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.

24 Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. 25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 26 Domini est terra, et plenitudo ejus. 27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 28 Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam : 29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ? 30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ? 31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite. 32 Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei : 33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.


1Cor 10

10 1 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, 2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari : 3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, 4 et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) : 5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto. 10 1 I want you to know, brothers, that our fathers were under the cloud, and all passed through 2 and were all baptized in the cloud and in the sea, 3 and all ate the same spiritual food 4 and drank the same spiritual drink; (drank from the following them, and rock was Christ) 5 but with many of them God was not pleased, for they were in the wilderness. 6 Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. 7 Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. 7 Do not be idolaters, as some of them, as it has sat down to eat and drink, and rose up to play. 8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. 8 Neither flesh, as some of them did, and in one day twenty three thousand. 9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. 10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. 11 Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. 12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. 12 Wherefore let him that thinketh he standeth, take heed lest he fall. 13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. 13 temptation has seized you except what is common but God is faithful, who will not let you be tempted beyond what you are able, but will with the temptation also be able to bear.

14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura : 15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. 14 Wherefore, beloved, flee from idolatry 15 to sensible people speak, you judge what I say. 16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? 17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. 18 Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ? 18 See Israel according to the flesh, not those who eat the sacrifices share the altar? 19 Quid ergo ? 19 What then? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? I say that a thing sacrificed to idols is anything? aut quod idolum, sit aliquid ? or that an idol is anything? 20 Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. 20 But the things which the Gentiles sacrifice to demons and not to God. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum : 21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. I do not want you to be participants with demons 21 you can not drink the Lord and the cup of demons; ye can not be partakers of the Lord to partake, and of the table of devils. 22 An æmulamur Dominum ? 22 provoke the Lord? numquid fortiores illo sumus ? we stronger than he? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. All things to me are lawful, but all things are not expedient for all. 23 Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.

24 Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. 24 Let no one seek his own, but that of another. 25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 25 Whatever is in the butcher shop, eat, asking questions of conscience. 26 Domini est terra, et plenitudo ejus. 26 for the earth and its fullness. 27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 27 If an unbeliever invites you and you want to go, all that is set before you, without asking questions of conscience. 28 Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam : 29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. 28 If any man say: This is offered, do not eat it, that's, and the fullness thereof: 29 Conscience I say, not to another. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ? : For why is my liberty judged of another man's conscience? 30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ? 30 If I with thankfulness, why denounced the fact that thanks? 31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite. 32 Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei : 33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant. 32 no offense to Jews and to the church of God: 33 even as I try to please everyone, not seeking my own advantage, but that number may be saved.