×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

1 Corinthians, 1Cor 09

1Cor 09

9 1 Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ? 2 Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. 3 Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est : 4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ? 5 numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ? 6 aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ? 7 Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ? 8 Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ? 9 Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ? 10 an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi. 11 Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ? 12 Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. 13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ? 14 Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. 15 Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. 16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero. 17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est. 18 Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.

19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. 20 Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer : 21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. 22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. 23 Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar. 24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis. 25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam. 26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans : 27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.


1Cor 09

9 1 Non sum liber ? 9 1 Am I not? non sum Apostolus ? I am not free? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? Have I not seen Jesus our Lord? nonne opus meum vos estis in Domino ? I did my work in the Lord? 2 Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. 2 If I am not an apostle, at least I am, for you are the seal of my Lord. 3 Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est : 4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ? 3 My answer to those who question me, 4 Have we no right to eat and drink? 5 numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ? 5 Have we no right to lead, as do the other apostles and the Lord's brothers and Cephas? 6 aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ? 6 Or is it only Barnabas not have the authority to do this? 7 Quis militat suis stipendiis umquam ? 7 Who at his own expense? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ? 8 Numquid secundum hominem hæc dico ? 8 According to man do I say? an et lex hæc non dicit ? the law also say the same? 9 Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. 9 is written in the law does not muzzle an ox. Numquid de bobus cura est Deo ? Does God take care? 10 an propter nos utique hoc dicit ? 10 For our sakes? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi. 11 Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ? 12 Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. But we have not used this power: but we bear all things, lest we should give any hindrance to the gospel of Christ. 13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ? 13 know that those who work in the holy place, and those who serve at the altar? 14 Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. 15 Ego autem nullo horum usus sum. 15 Nevertheless, none of these things. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. It is not written these do such things for me is good for me to die than have any void. 16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero. 17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est. 18 Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.

19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. 19 For being free from all, I made myself a slave to gain. 20 Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer : 21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. 20 And I became as a Jew, to win Jews 21 to those under law, as under the law (though I was not under the law), to redeem those under law gain those without law, as without law (with and without law to God, but under the law of Christ) to gain those without law. 22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. I have become all things to all, that I may by all means save some. 23 Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar. 23 things to do for the Gospel, to share its benefits. 24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? 24 Do you not know that in a race all run, but one receives the prize? Sic currite ut comprehendatis. Even so run; that ye may obtain. 25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam. 25 and every one who is striving, in every way, and they do it to obtain a perishable crown, but we an imperishable. 26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans : 27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. 26 I run, not as uncertainly; so fight, not beating the air 27 but I keep my body and keep it under control, lest after preaching to others I myself should be disqualified.