×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

1 Corinthians, 1Cor 07

1Cor 07

7 1 De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere : 2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat. 3 Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro. 4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. 5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. 6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. 7 Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic. 8 Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. 9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.

10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere : 11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.

12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. 13 Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum : 14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. 15 Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus. 16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?

17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. 18 Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur. 19 Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei. 20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. 21 Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere. 22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. 23 Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum. 24 Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.

25 De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. 26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. 27 Alligatus es uxori ? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quærere uxorem. 28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. 29 Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint : 30 et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes : 31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : præterit enim figura hujus mundi. 32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. 33 Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. 34 Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. 35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi. 36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat. 37 Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. 38 Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit, melius facit. 39 Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino. 40 Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.

1Cor 07

7 1 De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere : 2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat. 7 1 about which you wrote to me: It is good for a man not to touch a 2 because of the desires of his own wife and each woman her own husband. 3 Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro. 3 The husband should fulfill the same husband and wife. 4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. 4 does not have control over her own body, but a man. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. 5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. 5 Do not deprive each other except by mutual consent and for a time to come together and come together again, that Satan tempt you through your loss. 6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. 6 I say this as a concession, not a command. 7 Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic. 7, all I want you to be like me, but each has its own gift from God, one in this manner, and another after that. 8 Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. 8 Now to the unmarried and widows, It is good for them if they remain as I am. 9 Quod si non se continent, nubant. 9 But if they can not control themselves, they should marry. Melius est enim nubere, quam uri.

10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere : 11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. 10 of them are married, not I, but the Lord: A wife must not separate 11 but if she does, she must remain unmarried or else be reconciled. Et vir uxorem non dimittat.

12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. 13 Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum : 14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. 13 And if a woman has a believer and he is willing to live with them, can not leave her husband 14 For an unfaithful wife, and the unbelieving wife is sanctified by the husband: else were your children unclean, but now they are holy . 15 Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus. 16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ? or how knowest thou, O husband, whether thou shalt save thy wife?

17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. 18 Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur. him not be circumcised. 19 Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei. 20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. 21 Servus vocatus es ? 21 thou called? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere. Do not be concerned, but if you can gain freedom, do so. 22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. 22 Who is the Lord, being a slave is the Lord; he is called as a servant. 23 Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum. 23 are bought not become slaves of men. 24 Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.