×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

1 Corinthians, 1Cor 05

1Cor 05

5 1 Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. 2 Et vos inflati estis : et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. 3 Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est, 4 in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, 5 tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.

6 Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit ? 7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. 8 Itaque epulemur : non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ : sed in azymis sinceritatis et veritatis. 9 Scripsi in epistola : Ne commisceamini fornicariis : 10 non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus : alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. 11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri : si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. 12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare ? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis ? 13 nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.


1Cor 05

5 1 Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. 5 1 It is reported among you, and such fornication as is not between nations, such as his father's wife. 2 Et vos inflati estis : et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. 2 You are puffed and no more grief and have put out of your who need it. 3 Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est, 4 in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, 5 tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.

6 Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit ? 7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. 7 Purge out the old leaven, that may be a new lump, as you really are. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. For our passover is sacrificed. 8 Itaque epulemur : non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ : sed in azymis sinceritatis et veritatis. 9 Scripsi in epistola : Ne commisceamini fornicariis : 10 non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus : alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. 9 I wrote in my letter not to keep company, is 10 fornicators of this world, or the greedy and swindlers, or with idolaters would have to leave this world. 11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri : si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. 11 Now was that you would not associate with anyone who calls himself a brother but is sexually immoral or greedy, an idolater or a slanderer, or a robber, with such not to. 12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare ? 12 What we have to people who are without? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis ? those inside are not to judge? 13 nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.