×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Mattheum, Mat. 17

Mat. 17

1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum : 2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. 3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. 4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. 5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite. 6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. 7 Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere. 8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. 9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. 10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ? 11 At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia. 12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. 13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.

14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. 15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. 16 Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me. 17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. 18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ? 19 Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. 20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.

21 Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum : 22 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.

23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ? 24 Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ? 25 Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii. 26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.


Mat. 17 Matt. 17 Matt. 17

1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum : 2 et transfiguratus est ante eos. 1 And after six days Jesus took Peter, and James, and John his brother, and led them apart on a high mountain: 2 and was transfigured before them. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. 3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. 4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. 4 And Peter answering said to Jesus: Lord, it is good for us to be here: if you wish, let us make three tabernacles, one for you, one for Moses, and one for Elijah. 5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. 5 While he was still speaking, behold, a bright cloud overshadowed them. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite. And behold a voice from the cloud, saying: This is my beloved Son, in whom I am well pleased: hear him. 6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. 6 And when the disciples heard it, they fell on their faces, and were greatly afraid. 7 Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere. 7 And Jesus came and touched them and said to them: Arise and do not be afraid. 8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. 8 And when they lifted up their eyes, they saw no one but Jesus alone. 9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. 9 And when they had come down from the mountain, Jesus charged them, saying: Tell no one of the vision until the Son of Man rises from the dead. 10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ? 10 And the disciples questioned him, saying: What then do the scribes say that Elias must come first? 11 At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia. 11 But he, answering, said to them: Elias is indeed going to come and restore everything. 12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. 12 But I tell you that Elijah has already come, and they did not recognize him, but they did to him whatever they wanted. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. So also the Son of man will suffer from them. 13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. 13 Then the disciples understood that he had told them about John the Baptist.

14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. 14 And when he had come to the crowd, a man came to him, kneeling before him, saying: Lord, have mercy on my son, because he is lunatic and suffers badly: for he often falls into the fire, and often into the water. 15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. 15 And I gave him to your disciples, and they could not take care of him. 16 Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? 16 And Jesus answering said: O unbelieving and perverse generation, how long shall I be with you? usquequo patiar vos ? How long shall I suffer you? Afferte huc illum ad me. Bring him here to me. 17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. 17 And Jesus rebuked him, and the demon came out of him, and the boy was cured from that hour. 18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ? 18 Then the disciples came to Jesus secretly, and said: Why could we not cast him out? 19 Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. 19 Jesus said to them: Because of your unbelief. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. Indeed, I say to you, if you have faith like a grain of mustard seed, you will say to this mountain: Pass from here to there, and it will pass, and nothing will be impossible for you. 20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium. 20 But this kind is not cast out except by prayer and fasting.

21 Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum : 22 et occident eum, et tertia die resurget. 21 And when they were conversing with them in Galilee, Jesus said to them: The Son of Man must be delivered into the hands of men: 22 and they will kill him, and on the third day he will rise again. Et contristati sunt vehementer. And they were greatly grieved.

23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ? 23 And when they had come to Capernaum, those who were receiving the dirachmas came to Peter and said to him: Does not your teacher pay the dirachmas? 24 Ait : Etiam. 24 He said: Yes. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? And when he had entered the house, Jesus prevented him, saying: What do you think Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum ? From whom do the kings of the earth receive tribute or revenue? a filiis suis, an ab alienis ? 25 Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii. Jesus said to him: Therefore the children are free. 26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te. 26 But that we may not cause them to stumble, go to the sea and cast a hook: and take that fish which first came up: and with its open mouth you will find a balance: taking it, give it to them for me and you.