×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Mattheum, Mat. 03

Mat. 03

1 In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, 2 et dicens : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum. 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus. 4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre. 5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem ; 6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. 7 Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? 8 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. 9 Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. 10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. 12 Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.

13 Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. 14 Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ? 15 Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. 16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. 17 Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.


Mat. 03 Matt. 03 Matt. 03 Mate. 03 Mat. 03 マット。 03 Mat. 03

1 In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, 2 et dicens : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum. 1 In those days came John the Baptist preaching in the wilderness of 2 and saying, Repent, for the kingdom of heaven. 1 Et en ces jours-là, Jean-Baptiste vint, prêchant dans le désert de Judée, 2 et disant : Repentez-vous, car le royaume des cieux est proche. 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus. 3 This is what is spoken by the prophet Isaiah: The voice of one crying in the wilderness: Prepare the way of the Lord; His paths straight. 3 Car c'est celui dont il a été parlé par le prophète Isaïe, disant : La voix de celui qui crie dans le désert : Préparez le chemin du Seigneur ; aplanissez ses sentiers. 4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre. 4 Now John wore clothing made of camel leather belt around his waist and his food was locusts and wild honey. 4 Et Jean lui-même avait un vêtement de poils de chameau, et une ceinture de cuir autour de ses reins ; et sa nourriture était des sauterelles et du miel sauvage. 5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem ; 6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. 5 People came to him from Jerusalem and all Judea and the whole region of the Jordan 6 and were baptized by him in Jordan, confessing their sins. 5 Alors Jérusalem sortit vers lui, et toute la Judée, et toute la région autour du Jourdain ; 6 et ils furent baptisés par lui dans le Jourdain, confessant leurs péchés. 7 Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? 7 saw many of the Pharisees and the Sadducees come to his baptism to brood of vipers! Who warned you to flee from the anger? 7 Et voyant plusieurs Pharisiens et Sadducéens venir à son baptême, il leur dit : Générations de vipères, qui vous a montré à fuir la colère à venir ? 8 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. 8 Produce fruit in keeping with repentance. 8 Produisez donc du fruit digne de la repentance. 9 Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. 9 Do not think to yourselves, 'We have Abraham. 9 Et ne voulez pas dire en vous-mêmes : Nous avons Abraham pour père. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Tell you that God is able from these stones to raise up children to. Car je vous dis que Dieu peut relever les enfants d'Abraham de ces pierres. 10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. 10 and now to the root of the trees. 10 Car la cognée est déjà mise à la racine des arbres. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Every tree that does not bear good fruit is cut down and burned. C'est pourquoi tout arbre qui ne produit pas de bons fruits sera coupé et jeté au feu. 11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. 11 I baptize you with water for repentance, but he who comes after me is mightier than I, whose shoes I am not worthy to bear: he shall baptize you with the Holy Spirit and fire. 11 Certes, je vous baptise dans l'eau pour la repentance ; mais celui qui doit venir après moi est plus fort que moi, celui dont je ne suis pas digne de porter les souliers : lui-même vous baptisera dans le Saint-Esprit et dans le feu. 12 Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. 12 whose fan is in his hand threshing floor and gather his wheat into the barn, but the chaff with unquenchable fire. 12 Dont l'éventail est dans sa main : et il nettoiera son champ ; et il amassera son blé dans le grenier, mais il brûlera la paille avec un feu qui ne s'éteint pas.

13 Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. 13 Then Jesus came from Galilee to the Jordan to be baptized by him. 13 Alors Jésus vint de Galilée au Jourdain vers Jean pour être baptisé par lui. 14 Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ? 14 John tried to prevent him, 'I need to be immersed, and you come to me? 15 Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. 15 And Jesus said to him, this way it is fitting for us to fulfill all righteousness. 15 Et Jésus, répondant, lui dit : Non, car c'est ainsi qu'il nous appartient d'accomplir toute justice. Tunc dimisit eum. Then he let him go. Puis il le laissa partir. 16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. 16 baptized, Jesus came up out of the water and the sky opened up and he saw the Spirit of God descending like a dove and lighting on him. 16 Et lorsque Jésus fut baptisé, il sortit aussitôt de l'eau, et voici, les cieux s'ouvrirent pour lui ; et il vit l'Esprit de Dieu descendre comme une colombe et venir sur lui. 17 Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. 17 and a voice from heaven said, 'This is my beloved Son, in whom I am well. 17 Et voici, une voix venant du ciel dit : Celui-ci est mon Fils bien-aimé, en qui j'ai mis toute ma complaisance.