×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-01-26

07-01-26

Quid George Bush dixerit

25.01.2007, klo 17.35

Praesidens Civitatum Americae Unitarum semel in anno orationem de condicione patriae facere solet.

George Bush, cum die Martis illam contionem apud parlamentum haberet, ait se maxime niti, ut Americani decem annis proxime futuris consumptionem benzini quinta parte deminuerent.

Idem dixit sibi propositum esse numerum horreorum materiae combustibilis, quae in America essent, ad annum bismillesimum vicesimum septimum (2027) decemplicem reddere.

Quod ad politicam exteriorem attinet, Bush consilium suum de copiis in Iraquia augendis defendit et a legatis parlamentaribus petivit, ut patienter exspectarent, donec illud consultum bonos eventus haberet.

(Reijo Pitkäranta)

Rerum in Somalia condicio

25.01.2007, klo 17.34

Milites Aethiopiae, postquam copias regíminis Somaliae in bello cum islamistis gerendo adiuverunt, Mogadisio, ex urbe principe Somaliae, paulatim recedunt, et in locum eorum tutatores pacis Unionis Africae venient.

Dicuntur milites paci tuendae etiam ex Africa Australi, Libya, Tansania Congoque in Somaliam missum iri, sed sunt, qui dubitent, an copiae tam magnae satis celeriter comparari possint.

(Reijo Pitkäranta)

Studium climatologicum

25.01.2007, klo 17.34

Die Lunae Finni mandatu Unionis Europaeae magno incepto internationali, cuius est in mutationem climatis inquirere, praesidere coeperunt.

De quanta re hic agatur, vel inde apparet, quod illi studio multa centena investigatorum tam ex Europa quam ex aliis orbis terrarum partibus intersunt.

Climatologi plurimum laboris ad corpuscula aeris minima perscrutanda collaturi sunt, cum adhuc non satis constet, quonam modo mutationes climatis illis particulis afficiantur.

(Reijo Pitkäranta)

De curribus electricis

25.01.2007, klo 17.33

Currus electrici post septuaginta annos in vias Parisiorum reverterunt.

Ultima ferrivia urbana anno millesimo nongentesimo tricesimo septimo Parisiis clausa est, cum commeatus electricus usu autocinetorum demoveretur.

Hodie autem currus electrici propter ipsa autocineta in pristinum statum redacti sunt magistratibus prohibere conantibus, ne aer urbis emissionibus autoraedarum nimis pollueretur.

(Tom Bergman)

Opera omnia Topelii

25.01.2007, klo 17.33

Societas litterarum Sueticarum Finniae amplum opus litterarium instituit, cum omnia, quaecumque Zacharias Topelius, fabulator ille celeberrimus, olim scripsit, publice divulganda esse decrevit.

Editio nova, quae tam apparatu critico quam variis adnotationibus instructa erit, non solum in formam libri redigetur, sed etiam ex versione digitali constabit.

(Reijo Pitkäranta)

De oleribus consumptis

25.01.2007, klo 17.32

Consumptio olerum apud Finnos nonnihil aucta est, si respicias singulos cives quinquagena quina fere chiliogrammata huius generis cibi anno bismillesimo quinto (2005) edisse.

Victus olitorius tamen Finnorum generatim nonnisi in lycopersico, cucumere carotaque consistit.

(Reijo Pitkäranta)

07-01-26 07-01-26