×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 06-11-17

06-11-17

Rumsfeld munus deposuit

17.11.2006, klo 11.19

Novus minister defensionis Civitatum Americae Unitarum creatus est Robert Gates, pristinus director Rei exploratoriae centralis (CIA) sexaginta tres annos natus.

Successit in locum ministri Donald Rumsfeld, cui munus deponendum erat, postquam factio eius comitiis factis cladem accepit.

Rumsfeld magistratu suo sex annos functus maxime in eo reprehendebatur, quod bellum in Afganistania et Iraquia eo administratore male gereretur.

(Reijo Pitkäranta)

De obstinatione Cubanorum

17.11.2006, klo 11.18

Cooperatio Unionis Europaeae et Cubae multum difficultatis habet Cubanis obstinate recusantibus, quominus auxilium populis egentioribus praebitum a civitatibus Europaeis recipiant.

Condiciones enim politicas sibi propositas non accipiunt.

Monendum tamen est necessitudines inter utramque partem commerciales florere et dimidiam fere partem peregrinorum, qui Cubam obeunt, ex Europa venire.

(Reijo Pitkäranta)

Copiae silvarum augentur

17.11.2006, klo 11.17

Credebatur iam in eo esse, ut silvae orbis terrarum in annos deminuerentur. Quae condicio rerum autem ex inopinato in melius conversa est, ut censet grex investigatorum internationalis, cui praeest Pekka Kauppi, professor Universitatis Helsinkiensis.

Cum copia arborum in multis orbis partibus, praesertim in Sinis et India, magno incremento augeatur, fieri posse, ut interitus silvarum triginta annis proxime futuris omnino impediatur.

(Reijo Pitkäranta)

Multi ex hemicrania laborant

17.11.2006, klo 11.17

Amplius quinquies centena milia Finnorum, praesertim feminae aetatis iam constantis, morbo hemicraniae laborant.

Quae quamvis ita sint, saepe fit, ut hoc incommodum in sedibus operandi parvi pendatur. Huc accedit, quod plerique hoc vitio aegrotantes aut medicum adhibere nolunt aut remedium sumere cunctantur.

Dicitur hemicrania in Europa frequentior esse quam asthma, diabetes mellitus, epilepsiaque, si haec tria in unum conferantur.

(Reijo Pitkäranta)

Torvalds in heroum numero

17.11.2006, klo 11.16

Redactores actorum septimanalium Americanorum nomine Time, cum anniversarium sexagesimum editionis suae Europaeae celebrare vellent, sexaginta homines elegerunt, quos pro heroibus habent.

Unus eorum est Linus Torvalds, programmator Finnus triginta septem annos natus, cui titulus herois propterea datus est, quod systema in machinis computatoriis operandi sollertissime renovavit.

(Reijo Pitkäranta)

De cognitione geographiae

17.11.2006, klo 11.16

Cognitio geographiae iuvenibus Americanis pessima est, ut patet ex percontatione, quam National Geographic nuper divulgavit.

Duae partes illorum adulescentium Iraquiam in mappa mundi ponere non sciebant, et tertia pars respondentium ne civitates Ludoviciam et Mississippiam quidem in tabula Civitatum Americae Unitarum repperit, quamvis tempestates has regiones affligentes effecissent, ut instrumenta communicativa omnium oculos ad eas converterent.

(Tom Bergman)