×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 06-10-13

06-10-13

Anna Politkovskaja occisa

13.10.2006, klo 10.23

Anna Politkovskaja, diurnaria Russa, quae moderatores Russiae hodiernos scriptis suis praesertim propter bellum Tzetzenicum verbis durissimis vituperabat, Moscuae die Sabbati (7.10.) occisa est.

Corpus diurnariae, glandibus pistolii transfixum, in anabathro domus ipsius repertum est. Politkovskaja in actis diurnis oppositionis politicae, quibus nomen est Novaja Gazeta , scripta sua divulgabat.

In illis actis relationem de hominibus in Tzetzenia raptis et cruciatis divulgatura erat, sed una hora et dimidia ante, quam textum redactioni tradere debebat, interfecta est.

Apud Tzetzenos Politkovskaja magni aestimabatur, in patria autem vigiles publici et Servitium Securitatis (FSB) illam speculabantur et custodiebant. Sunt qui censeant illud Servitium forsitan participem caedis fuisse.

Duobus annis ante, cum Politkovskaja in Ossetiam septentrionalem iter factura esset, ut de sequestratione et caede scholarium urbis Beslan referret, victima fuit insolitae et peculiaris venenationis, cuius culpam Servitio Securitatis attribuit.

Alexander Lebedev, qui una cum pristino praesidente Michaele Gorbatshov maiorem partem actorum "Novaja Gazeta" possidet, praemium septingentorum quadraginta milium euronum illis promisit, quorum auxilio auctor facinoris inveniretur. Investigatores autem putant ipsum homicidam a mandatoribus caedis forsitan iam interfectum esse.

(Tuomo Pekkanen)

Manifestationes in memoriam

13.10.2006, klo 10.21

Moscuae et Petropoli complures centeni homines in manifestationes congregati Annam Politkovskaja, imagines eius portantes, commemorabant.

Apud sedem legationis Russiae Helsinkiensem circiter mille homines candelis ardentibus memoriam eius vespere diei Dominici colebant.

Societas diurnariorum Russiae ait caedem Annae Politkovskaja velut pectus rei diurnariae Russorum transfixisse.

(Tuomo Pekkanen)

Experimentum nucleare Coreae Septentrionalis

13.10.2006, klo 10.21

Corea Septentrionalis nuntiavit se primum experimentum nucleare fecisse. Ita illa dictatura Stalinistica, pauper et inclusa, futura est nona in orbe terrarum potestas, cui arma nuclearia esse constat.

Experimentum Coreae Septentrionalis a moderatoribus orbis terrarum et a Consilio Securitatis Nationum Unitarum severissime condemnatum est.

Americani novas contra Coream Septentrionalem sanctiones a Nationibus Unitis flagitaverunt, Coreani Meridiani nuntiaverunt se potestatem nuclearem sibi propinquam pati non posse.

Etiam Sinenses, qui foederati fideles Coreanorum Septentrionalium esse solent, eos reprobaverunt.

Minister primarius Iaponiae dixit illo experimento nucleari stabilitatem Asiae Orientalis mutari.

(Tuomo Pekkanen)

Sanctiones praeparantur

13.10.2006, klo 10.19

Finnia, penes quam est praesidium Unionis Europaeae, experimentum Coreae Septentrionalis facinus provocativum appellavit et declaravit Unionem una cum societate internationali actiones contrarias praeparaturam esse.

Id autem necesse esse, ut societas internationalis unanimis maneret et discrimen rationibus politicis et cooperatione amoveretur.

(Tuomo Pekkanen)

06-10-13 06-10-13 10/06/13