×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

38 Stories for Wheelock's Latin, The curse of Atreus 6

The curse of Atreus 6

Fīliī Pelopis erant Atreus Thyestēsque. Thyestēs uxōrem Atreī corrumpit; tum Atreus vitium invenit et tolerāre nōn potest. Īnsidiās igitur contra frātrem cōgitat: “Īra mē movet! Fīliōs parvōs meī frātris necābō secābōque. Tum membra coquam et Thyestae cēnam dabō.” Necat puerōs; Thyestēs suōs fīliōs mortuōs in mēnsā videt. Ō miser Thyestē! Nihil nunc habēs. Sed, ō Atreu, propter tua magna vitia fīliī tuī magnās poenās dabunt. In animīs fīliōrum tuōrum manēbit tua culpa antīqua; erit perpetua. Quid dēbēmus dē tuīs īnsidiīs cōgitāre, ō Atreu? Tuam īram nōn poterās superāre; mala igitur erit semper tua fāma. Tē tuamque vītam paucī bonī, sed multī malī laudābunt.


The curse of Atreus 6 Der Fluch von Atreus 6 The curse of Atreus 6 La maldición de Atreo 6 De vloek van Atreus 6 A maldição de Atreu 6

__Fīliī Pelopis erant Atreus Thyestēsque. The sons of Pelops were Atreus and Thyestes. Thyestēs uxōrem Atreī corrumpit; tum Atreus vitium invenit et tolerāre nōn potest. Thyestes seduces Atreus' wife; then Atreus discovers the crime and cannot bear it. Īnsidiās igitur contra frātrem cōgitat: “Īra mē movet! So he plots against his brother: "Anger moves me! Fīliōs parvōs meī frātris necābō secābōque. I will kill and cut up my brother's little sons. Tum membra coquam et Thyestae cēnam dabō.” Necat puerōs; Thyestēs suōs fīliōs mortuōs in mēnsā videt. Then I will cook their limbs and give Thyestes a feast." He kills the boys; Thyestes sees his dead sons on the table. Ō miser Thyestē! Oh wretched Thyestes! Nihil nunc habēs. Now you have nothing. Sed, ō Atreu, propter tua magna vitia fīliī tuī magnās poenās dabunt. But, oh Atreus, because of your great crimes, your sons will pay great penalties. In animīs fīliōrum tuōrum manēbit tua culpa antīqua; erit perpetua. Your ancient guilt will remain in the minds of your sons; it will be perpetual. Quid dēbēmus dē tuīs īnsidiīs cōgitāre, ō Atreu? What should we think of your plots, oh Atreus? Tuam īram nōn poterās superāre; mala igitur erit semper tua fāma. You could not overcome your anger; therefore, your reputation will always be evil. Tē tuamque vītam paucī bonī, sed multī malī laudābunt.__ Few good people, but many bad ones, will praise you and your life.