×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Biblia Vulgata: Genesis, Genesis 7

Genesis 7

Caput 7

Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac. Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ. Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus. Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram. Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram, duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë. Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram. Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt : et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam : ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres, ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ. Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.

Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas. Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo. Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines, et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt. Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.


Genesis 7

**Caput 7**

Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac. And the Lord said unto him: Enter thou and all thy house into the ark: for I have seen thee right before me in this generation. Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. Of all clean living things take seven and seven, male and female: but of unclean living things two and two, male and female. Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ. But also of the fowls of the heaven seven and seven, male and female: that the seed may be saved upon the face of the whole earth. Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. For still further, and after seven days I will rain upon the earth forty days and forty nights: and I will wipe out every substance that I have made from the surface of the earth. Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus. So Noah did all that the Lord had commanded him. Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram. It was six hundred years ago when the flood of water flooded the earth. Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. And Noah and his sons, his wife and his sons' wives entered with him into the ark because of the waters of the flood. De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram, duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë. Of the clean and unclean living creatures, and of the birds, and of every thing that moves upon the earth, two and two went into the ark to Noah, male and female, as the Lord had commanded Noah. Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram. And when the seven days had passed, the waters of the flood flooded the earth. Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt : et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. In the six hundredth year of Noah's life, in the second month, on the seventeenth day of the month, all the great fountains of the deep were broken up, and the waterfalls of heaven were opened: and there was rain upon the earth for forty days and forty nights. In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam : ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres, ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ. At the beginning of that day Noah entered, and Shem, and Ham, and Japheth his sons; his wife, and the three wives of his sons with them into the ark: they, and every beast after its kind, and every beast after its kind, and every thing that moveth upon the earth after its kind, and every fowl after its kind, every fowl, and every fowl, entered they went to Noah in the ark, two and two of all flesh in which was the spirit of life. Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis. And they that went in, male and female of all flesh, went in, as God commanded him: and the Lord shut him in without.

Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. And there was a flood forty days upon the earth: and the waters multiplied, and lifted up the ark on high from the earth. Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas. For they flooded violently, and filled everything on the surface of the earth: further the ark was carried on the waters. Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo. And the waters prevailed exceedingly upon the earth: and they covered all the high mountains under the whole heaven. Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. The water was fifteen cubits higher than the mountains which it had covered. Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines, et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt. And all flesh was consumed that moved upon the earth, birds, living creatures, beasts, and all creeping things that creep upon the earth: all men, and all things in which there is breath of life upon the earth, died. Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli : et deleta sunt de terra. And he destroyed every substance that was on the earth, from man to cattle, both creeping things and birds of the air: and they were destroyed from the earth. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. Now Noah alone remained, and those who were with him in the ark. Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus. And they obtained the land of water in one hundred and fifty days.