×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Biblia Vulgata: Genesis, Genesis 5

Genesis 5

Caput 5

Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias. Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus. Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium : vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.


Genesis 5 Genesis 5 Genesis 5

**Caput 5**

Hic est liber generationis Adam. This is the book of Adam's generation. Este é o livro da geração de Adão. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. In the day that God created man, he made him in the likeness of God. No dia em que Deus criou o homem, ele o fez à semelhança de Deus. Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. He created them male and female, and blessed them, and called their name Adam in the day they were created. Ele os criou homem e mulher, e os abençoou, e chamou seu nome Adão no dia em que foram criados. Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. And Adam lived a hundred and thirty years: and begat in his own image and likeness, and called his name Seth. Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias. And the days of Adam, after he begat Seth, were eight hundred years: and he begat sons and daughters. Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. And all the time that Adam lived was accomplished, nine hundred and thirty years, and he died. Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. Seth also lived a hundred and five years, and begat Enos. Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. And Seth lived after he begat Enos eight hundred and seven years, and begat sons and daughters. Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. And all the days of Seth were nine hundred and twelve years, and he died. Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. After his birth he lived eight hundred and fifteen years, and begat sons and daughters. Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. And all the days of Enos were nine hundred and five years, and he died. Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. And Cainan lived seventy years, and begat Malaleel. Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. And Cainan lived, after he begat Malaleel, eight hundred and forty years, and begat sons and daughters. Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. And Jared lived one hundred and sixty-two years, and begat Enoch. Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. And all the days of Jared were nine hundred and sixty-two years, and he died. Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. And Enoch lived sixty-five years, and begat Mathusalam. Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. And Enoch walked with God: and he lived after he begat Mathusalam three hundred years, and begat sons and daughters. Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus. And he walked with God, and did not appear: because God took him. Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium : vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. And Lamech lived one hundred and eighty-two years, and begat a son: and he called his name Noah, saying: This shall comfort us from the works and labors of our hands in the earth, which the Lord hath cursed. Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. But when Noah was five hundred years old, he begat Shem, Ham, and Japheth.