×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Biblia Vulgata: Genesis, Genesis 4

Genesis 4

Caput 4

Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum. Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ? nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ? Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram. Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me. Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.

Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo. Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ :

Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies.

Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste coepit invocare nomen Domini.


Genesis 4

**Caput 4**

Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum. But Adam knew Eve his wife; who conceived and bore Cain, saying: I have gotten man through God. Rursumque peperit fratrem ejus Abel. And she again bore his brother Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. Abel was a shepherd of sheep, and Cain a farmer. Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. And it came to pass after many days that Cain offered gifts to the Lord of the fruits of the earth. Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. Abel also offered of the firstborn of his flock, and of their fat: and the Lord looked upon Abel, and upon his gifts. Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. But he did not look at Cain, and at his gifts: and Cain was very angry, and his countenance fell. Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? And the Lord said to him: Why are you angry? et cur concidit facies tua ? and why is your face fallen? nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? If you do well, will you not receive it? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. but his appetite will be under you, and you will rule over him. Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. And Cain said to his brother Abel: Let us go outside. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. And when they were in the field, Cain arose against his brother Abel, and slew him. Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ? Who answered: I do not know: am I my brother's keeper? Dixitque ad eum : Quid fecisti ? And he said to him: What have you done? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. the voice of your brother's blood cries out to me from the ground. Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Now therefore shalt thou be cursed upon the earth, which hath opened her mouth, and received thy brother's blood at thy hand. Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram. When you have worked it, it will not give you its fruits: you will be a wanderer and a refugee on the earth. Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. And Cain said to the Lord: My iniquity is greater than that I deserve forgiveness. Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me. Behold, you cast me out today from the face of the earth, and I will be hidden from your face, and I will be a wanderer and a fugitive in the earth: therefore everyone who finds me will kill me. Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. And the Lord said to him: It shall not be so: but whoever kills Cain shall be punished sevenfold. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. And the Lord set a sign for Cain, so that no one who found him would kill him. Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. And Cain went out from the presence of the Lord, and dwelt as a refugee in the land to the east of Eden.

Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. And Cain knew his wife, who conceived and gave birth to Enoch: and he built a city, and called its name after the name of his son, Enoch. Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. And Henoch begat Irad, and Irad begat Maviaël, and Maviaël begat Mathusaël, and Mathusaël begat Lamech. Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. And Ada gave birth to Jabel, who was the father of those who lived in tents and shepherds. Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo. And his brother's name was Jubal: he was the father of those who played the harp and the organ. Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Sella also begat Tubalcain, who was a hammersmith and a craftsman in all works of brass and iron. Soror vero Tubalcain, Noëma. Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : And Lamech said to his wives Ada and Sella:

Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. Hear my voice, wives of Lamech; listen to my speech: for I have killed a man with my wound, and a young man with my bruise. Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies. Sevenfold vengeance shall be given to Cain: but to Lamech seventy times seven.

Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. Adam also still knew his wife, and bore a son, and called his name Seth, saying: God has placed another seed for me instead of Abel, whom Cain killed. Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste coepit invocare nomen Domini. But Seth also gave birth to a son, whom he named Enos: he began to invoke the name of the Lord.