×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Biblia Vulgata: Genesis, Genesis 3

Genesis 3

Caput 3

Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ? Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur : de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini. Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit. Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ? Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ? Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ. Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris. Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium. Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos : et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.


Genesis 3

Caput 3

Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. But the serpent was more cunning than all the living creatures of the earth which the Lord God had made. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ? He said to the woman: Why did God command you not to eat from every tree in the garden? Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur : de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. To whom the woman answered: We eat of the fruit of the trees which are in the garden: but of the fruit of the tree which is in the midst of the garden, God commanded us not to eat, and not to touch it, lest we should die. Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini. And the serpent said to the woman: Do not die by any means. Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. For God knows that on whatever day you eat of it, your eyes will be opened, and you will be like gods, knowing good and evil. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit. Then the woman saw that it was a good tree for food, and beautiful to the eyes, and pleasing to the sight: and she took of its fruit and ate, and gave it to her husband, who ate. Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. And the eyes of both were opened; and when they knew that they were naked, they sewed together fig leaves and made themselves loincloths. Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. And when they heard the voice of the Lord God walking in the garden at the afternoon breeze, Adam and his wife hid themselves from the face of the Lord God in the middle of the tree of the garden. Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ? And the Lord God called Adam, and said to him: Where are you? Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. He said: I heard your voice in paradise, and I was afraid because I was naked, and I hid myself. Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ? He said to him: For who told you that you were naked, except that you ate from the tree of which I commanded you not to eat? Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. And Adam said: The woman whom you gave me as a partner gave me some of the wood, and I ate. Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ. And the Lord God said to the serpent: Because you have done this, you are cursed among all living creatures and beasts of the earth: you will step on your chest and eat the earth all the days of your life. Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. I will put enmity between you and the woman, and between your seed and her seed: she will crush your head, and you will be ensnared by her heel.

Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. He also said to the woman: I will multiply your wombs and your conceptions: you will give birth to children in pain, and you will be under the power of your husband, and he will rule over you. Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. But he said to Ada: Because you heard the voice of your wife and ate from the tree from which I commanded you not to eat, cursed is the ground in your work: in your labors you will eat from it all the days of your life. Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. Thorns and thistles shall spring up for you, and you shall eat the grass of the earth. In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris. In the sweat of your face you will eat bread until you return to the ground from which you were taken: for you are dust and to dust you shall return. Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium. And Adam called the name of his wife, Eve, because she was the mother of all living creatures. Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos : et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. The Lord God also made skin coats for Adam and his wife, and clothed them: and he said: Behold, Adam has become as one of us, knowing good and evil. and lives for ever. Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. And the Lord God sent him out of the paradise of pleasure to work the earth from which he was taken. Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. And he cast out Adam: and placed before the paradise of pleasure a cherubim, and a flaming sword, and versatile, to guard the way of the tree of life.