×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Biblia Vulgata: Genesis, Genesis 11

Genesis 11

Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento : et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam, et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant. Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem. Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.

Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias. Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale. Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias. Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias. Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg. Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias. Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu. Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias. Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias. Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias. Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias. Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.

Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot. Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum. Duxerunt autem Abram et Nachor uxores : nomen uxoris Abram, Sarai : et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan : veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.


Genesis 11 Genesis 11 Gênesis 11

Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. But it was a land of one lip, and of the same words. Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. And as they journeyed from the east, they found a plain in the land of Shinar, and dwelt there. Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. And the other said to his neighbor: Come, let us make bricks, and bake them in the fire. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento : et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. And they had bricks for stones, and bitumen for cement: and they said: Come, let us build us a city and a tower, the top of which may reach to heaven: and let us celebrate our name before we are divided into all countries. Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam, et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant. And the Lord came down to see the city and the tower which the children of Adam were building, and said: Behold, there is one people, and one lip for all: and they began to do this, and they did not cease from their thoughts until they had completed them with work. Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. Come, then, let us go down and confound their language there, so that each one may not hear the voice of his neighbor. Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem. And so the Lord divided them from that place into all the lands, and they ceased to build the city. Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. And therefore its name was called Babel, because there the lips of the whole earth were confused: and from there the Lord scattered them over the face of all regions.

Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. These are the generations of Shem: Shem was a hundred years old when he begat Arphaxad, two years after the flood. Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias. And Shem lived after he begat Arphaxad five hundred years: and begat sons and daughters. Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale. And Arphaxad lived thirty-five years, and begat Sale. Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias. And Arphaxad lived after he begat Sale three hundred and three years: and begat sons and daughters. Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. Sale also lived thirty years, and begat Heber. Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias. And Sale lived after he begat Heber four hundred and three years: and begat sons and daughters. Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg. And Heber lived thirty-four years, and begat Phaleg. Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias. And Heber lived after he begat Phaleg four hundred and thirty years: and he begat sons and daughters. Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu. Phaleg also lived thirty years, and begat Reu. Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias. And Phaleg lived, after he begat Reu, two hundred and nine years: and begat sons and daughters. Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. And Reu lived thirty-two years, and begat Sarug. Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias. Reu also lived, after he begat Sarug, two hundred and seven years: and he begat sons and daughters. Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. And Sarug lived thirty years, and begat Nahor. Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias. Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. And Nahor lived twenty-nine years, and begat Thare. Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias. Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran. And Thare lived seventy years, and begat Abram, and Nahor, and Aran.

Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. These are the generations of Thare: Thare begat Abram, Nahor, and Aran. Porro Aran genuit Lot. And Aran begat Lot. Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum. And Aran died before Thare his father, in the land of his birth, in Ur of the Chaldeans. Duxerunt autem Abram et Nachor uxores : nomen uxoris Abram, Sarai : et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. And Abram and Nahor took wives: the name of Abram's wife was Sarai, and the name of Nahor's wife was Melcha, the daughter of Aran, the father of Melcha, and the father of Jescha. Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. But Sarai was barren, and had no children. Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan : veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. So Thare took Abram his son, and Lot the son of Aran, the son of his son, and Sarai his daughter-in-law, the wife of Abram his son, and brought them out of Ur of the Chaldees to go to the land of Chanaan: and they came as far as Haran, and dwelt there. Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran. And the days of Thare were two hundred and five years, and he died in Haran.