×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 61-90, Psalmus 075

Psalmus 075

1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

2 Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus. 3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. 4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. 5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ; 6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. 7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. 8 Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua. 9 De cælo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit 10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ. 11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi. 12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera : terribili, 13 et ei qui aufert spiritum principum : terribili apud reges terræ.


Psalmus 075 Psalm 075 Psalm 075 Salmo 075 詩篇075 Psalm 075 Псалом 075 诗篇 075

1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

2 Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus. 3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. 4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. 5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ; 6 turbati sunt omnes insipientes corde. 5 You shine wonderfully from the eternal mountains; 6 All the foolish in heart were troubled. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. They slept their sleep, and all the men of wealth found nothing in their hands. 7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. 8 Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? 8 You are terrible; and who will resist you? ex tunc ira tua. since then your anger 9 De cælo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit 10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ. 9 You made the judgment heard from heaven: the earth trembled and was still 10 when God arose in judgment, to save all the meek of the earth. 11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi. 11 For the thought of man shall confess unto thee, and the remnants of thought shall cause thee a feast day. 12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera : terribili, 13 et ei qui aufert spiritum principum : terribili apud reges terræ. 12 Vow and return to the Lord your God, all who bring gifts around him: terrible, 13 and to him who takes away the spirit of princes: terrible among the kings of the earth.