×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 61-90, Psalmus 074

Psalmus 074

1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua. 3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. 4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus. 5 Dixi iniquis : Nolite inique agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu : 6 nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. 7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus : 8 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat : 9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen fæx ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terræ. 10 Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob : 11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.

Psalmus 074 Psalm 074 Psaume 074 詩篇074 Salmo 074 诗篇 074