Rōmulus et Rēmus
Aenēās fuit vir fortis et magnus quī Trōiānus fuit mīlēs. Cum Trōiā ā Graecīs capta fuit, Aenēās ad Ītaliam cum fīliō suō Iūlō pervēnit. Multōs annōs post, fuit in Ītaliā urbs nōmine Alba Longa cuius rēx nōminātus est Procās, dēscendēns per Iūlum Aenēā. Procās duōs fīliōs habuit: Numitōrem seniōrem et iūniōrem Amūlium. Solet senior fīlius rēgī mortuō succēdere; Procās igitur cum mortuus est, Numitor vēnit ad regnum capiendum. Amūlius autem, invidus potentiaeque cupidus, frātrem suum dēiēcit, atque patrem successit. Fīliam Numitōris nōmine Rheam Silviam fēcit virginem Vestālem. Virginēs Vestālēs sacerdōtēs erant quae numquam nuptae sunt. In quō modō Amūlius certum fēcit Numitōrem nūllōs dēscendentēs habiturum esse, ut Amūlius rēx esset in perpetuum.
Sed per Mārtis potentiam Rhea Silvia duōs fīliōs habuit geminōs. Amūlius iussit īnfantēs prope flūmen pōnendōs relictōs esse. Lupa lac suum īnfantibus dedit in spēluncā inter septem montēs positā nōmine nunc Lupercal, et pastor eōs invēnit nūtrīvitque. Fīliī adultī Amūlium interfēcērunt et Numitōrem in thronō reposuērunt in Albā Longā. Frātrēs iter fēcērunt ad urbem propriam faciendam. Ad terram inter septem montēs positam revēnērunt urbem factūrī. Frāter ūnus nōminātus Rōmulus praefert montem Palātīnum super Lupercal. Frāter alter nōminātus Rēmus montem Aventīnum praefert. Rēmus in Aventīnō sex avēs vīdit ā dīs missōs, sed Rōmulus duodecim avēs missōs ab Iove vīdit, certāmen vincēns. Rēmus, quī certāmen perdīvit, īrātus factus est et ā frātre interfectus est. Urbem novam, inquit Rōmulus, nōn Rēmiam sed Rōmam vocābō.