×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Apocalypsis, Apocalypsis 8

Apocalypsis 8

8:1 et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in caelo quasi media hora

2 et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae sunt illis septem tubae

3 et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum

4 et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo

5 et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terraemotus

6 et septem angeli qui habebant septem tubas paraverunt se ut tuba canerent

7 et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride conbustum est

8 et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis

9 et mortua est tertia pars creaturae quae habent animas et tertia pars navium interiit

10 et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum

11 et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amarae factae sunt

12 et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter

13 et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de ceteris vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri


Apocalypsis 8 Revelation 8

**8:1** et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in caelo quasi media hora 8:1 And when he had opened the seventh seal, there was silence in heaven for about half an hour

**2** et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae sunt illis septem tubae 2 And I saw the seven angels standing before God, and there were given to them seven trumpets

**3** et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum 3 And another angel came and stood before the altar, having a golden censer; and there was given to him much incense, that he should offer it, with the prayers of all the saints, upon the golden altar which is before the throne

**4** et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo

**5** et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terraemotus

**6** et septem angeli qui habebant septem tubas paraverunt se ut tuba canerent

**7** et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride conbustum est

**8** et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis 8 And the second angel sounded his trumpet, and as a great mountain burning with fire was cast into the sea; and the third part of the sea became blood

**9** et mortua est tertia pars creaturae quae habent animas et tertia pars navium interiit

**10** et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum

**11** et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amarae factae sunt

**12** et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter

**13** et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de ceteris vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri