×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Apocalypsis, Apocalypsis 6

Apocalypsis 6

6:1 et vidi quod aperuisset agnus unum de septem signaculis et audivi unum de quattuor animalibus dicentem tamquam vocem tonitrui veni

2 et vidi et ecce equus albus et qui sedebat super illum habebat arcum et data est ei corona et exivit vincens ut vinceret

3 et cum aperuisset sigillum secundum audivi secundum animal dicens veni

4 et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum datum est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant et datus est illi gladius magnus

5 et cum aperuisset sigillum tertium audivi tertium animal dicens veni et vidi et ecce equus niger et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua

6 et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario et vinum et oleum ne laeseris

7 et cum aperuisset sigillum quartum audivi vocem quarti animalis dicentis veni et vidi

8 et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi Mors et inferus sequebatur eum et data est illi potestas super quattuor partes terrae interficere gladio fame et morte et bestiis terrae

9 et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant

10 et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra

11 et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi

12 et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis

13 et stellae caeli ceciderunt super terram sicut ficus mittit grossos suos cum vento magno movetur

14 et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt

15 et reges terrae et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium

16 et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni

17 quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit stare


Apocalypsis 6 Revelation 6

**6:1** et vidi quod aperuisset agnus unum de septem signaculis et audivi unum de quattuor animalibus dicentem tamquam vocem tonitrui veni 6:1 Y vi que el cordero había abierto uno de los siete sellos, y oí a uno de los cuatro seres vivientes decir: Ven como voz de trueno

**2** et vidi et ecce equus albus et qui sedebat super illum habebat arcum et data est ei corona et exivit vincens ut vinceret 2 Y miré, y he aquí un caballo blanco, y el que lo montaba tenía un arco, y le fue dada una corona, y salió venciendo para vencer

**3** et cum aperuisset sigillum secundum audivi secundum animal dicens veni 3 Y cuando abrió el segundo sello, oí al segundo ser viviente decir: "¡Ven!"

**4** et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum datum est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant et datus est illi gladius magnus 4 Y salió otro caballo, bermejo, y al que lo montaba le fue dado quitar de la tierra la paz, y que se mataran unos a otros; y le fue dada una gran espada

**5** et cum aperuisset sigillum tertium audivi tertium animal dicens veni et vidi et ecce equus niger et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua 5 Y cuando abrió el tercer sello, oí decir al tercer ser viviente: "Ven y vi, y he aquí, un caballo negro, y el que lo montaba tenía una balanza en la mano".

**6** et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario et vinum et oleum ne laeseris 6 Y oí como una voz en medio de los cuatro seres vivientes, que decía: Un litro de trigo por un denario, y tres cuartos de cebada por un denario, y el vino y el aceite no hacen daño.

**7** et cum aperuisset sigillum quartum audivi vocem quarti animalis dicentis veni et vidi 7 Y cuando abrió el cuarto sello, oí la voz del cuarto ser viviente que decía: "Ven y vi".

**8** et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi Mors et inferus sequebatur eum et data est illi potestas super quattuor partes terrae interficere gladio fame et morte et bestiis terrae 8 Y he aquí, un caballo pálido, y el jinete sobre él, cuyo nombre es muerte e infierno, lo seguían.

**9** et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant 9 Y cuando abrió el quinto sello, vi debajo del altar las almas de los que habían sido muertos por la palabra de Dios y por el testimonio que habían dado.

**10** et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra 10 Y clamaron a gran voz, diciendo: ¿Hasta cuándo, Señor, santo y verdadero, no juzgas y vengas nuestra sangre en los que moran en la tierra?

**11** et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi 11 y se les dieron vestiduras blancas a cada uno, y se les dijo que descansaran un poco más de tiempo, hasta que se cumplieran sus consiervos y sus hermanos, quienes serían muertos como ellos.

**12** et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis 12 Y vi cuando abrió el sexto sello, y hubo un gran terremoto, y el sol se puso negro como un saco de pelo, y toda la luna se volvió como sangre.

**13** et stellae caeli ceciderunt super terram sicut ficus mittit grossos suos cum vento magno movetur 13 Y las estrellas del cielo cayeron sobre la tierra como la higuera arroja sus higos verdes cuando es movida por un gran viento

**14** et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt 14 Y el cielo se apartó como un pergamino, y toda montaña e isla se movieron de sus lugares

**15** et reges terrae et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium 15 Y los reyes de la tierra, y los príncipes y los tribunos, y los ricos y los fuertes, y todo esclavo y libre, se escondieron en las cuevas y peñascos de las montañas.

**16** et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni 16 y decid a los montes y a las peñas: Caed sobre nosotros, y escondednos del rostro de aquel que está sentado en el trono, y de la ira del Cordero

**17** quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit stare 17 Porque el gran día de su ira ha llegado, ¿y quién podrá resistir?