×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Apocalypsis, Apocalypsis 1

Apocalypsis 1

Apocalypsis 1:1 apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni

2 qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit

3 beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est

4 Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt

5 et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo

6 et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen

7 ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen

8 ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens

9 ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu

10 fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae

11 dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam

12 et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea

13 et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream

14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis

15 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum

16 et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua

17 et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus

18 et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni

19 scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec

20 sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt


Apocalypsis 1 Revelation 1

**Apocalypsis 1:1** apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni Revelation 1:1 The revelation of Jesus Christ, which God gave him to show to his servants the things that must be done quickly. Apocalipsis 1:1 La revelación de Jesucristo, que Dios le dio, para mostrar a sus siervos las cosas que deben hacerse pronto. Apocalipse 1:1 A revelação de Jesus Cristo, que Deus lhe deu para mostrar aos seus servos as coisas que devem ser feitas rapidamente.

**2** qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit 2 quien dio testimonio por la palabra de Dios y el testimonio de Jesucristo de todo lo que vio

**3** beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est 3 Bienaventurado el que lee y oye las palabras de la profecía, y guarda las cosas en ella escritas, porque el tiempo está cerca

**4** Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt 4 Juan a las siete iglesias que están en Asia: Gracia a vosotros y paz del que es y que era y que ha de venir, y de los siete espíritus que están delante de su trono

**5** et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo 5 y de Jesucristo, quien es el testigo fiel, el primogénito de los muertos y el príncipe de los reyes de la tierra, quien nos amó y nos lavó de nuestros pecados con su sangre

**6** et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen 6 e hizo nuestro reino sacerdotes para Dios y su Padre, a él sea gloria e imperio por los siglos de los siglos.

**7** ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen 7 He aquí que viene con las nubes, y todo ojo le verá, y los que le traspasaron, y todas las tribus de la tierra harán duelo por él.

**8** ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens

**9** ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu

**10** fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae

**11** dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam 11 diciendo: Escribe en un libro lo que ves, y envíalo a las siete iglesias de Efeso, Esmirna, Pérgamo, Tiatira, Sardis, Filadelfia y Laodicea.

**12** et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea 12 Entonces me volví para ver la voz que hablaba conmigo; y volviéndome, vi los siete candeleros de oro

**13** et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream 13 y en medio de los siete candelabros, semejante al Hijo del Hombre, vestido de pies y ceñido a los pechos con un cinto de oro

**14** caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis

**15** et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum 15 y sus pies semejantes al bronce bruñido, como en un horno ardiendo, y su voz como el estruendo de muchas aguas

**16** et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua

**17** et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus

**18** et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni

**19** scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec 19 Escribe las cosas que has visto, y las que son, y las que han de hacerse después

**20** sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt El misterio de las siete estrellas que viste en mi mano derecha y los siete candeleros de oro de las siete estrellas son los ángeles de las siete iglesias y los siete candelabros de las siete iglesias