×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.

image

News from Radio Bremen, Nuntii Latini mensis Decembris 2016

Nuntii Latini mensis Decembris 2016

ALEPPO URBS CAPTA

Aleppo urbs, de qua diu et acriter pugnatum est, a copiis Bashar al-Assad praesidentis Syriae recuperata est sociis Russis adiuvantibus.

Quae initio belli civilis anno bis millesimo undecimo (2011) a militibus partium regimini repugnantium expugnata erat.

Condiciones vitae incolarum pessimae permanere existimantur a Nationibus Unitis.

ROMAE NOVI MODERATORES

Paolo Gentiloni praeses ministrorum Italiae, postquam e suffragio parlamenti victor exiit, munere fungi coepit.

Matteo Renzi, cui successit, munere se abdicaverat, quod e populi scito de constitutione rei publicae mutanda victus excesserat.

Gentiloni, qui adhuc minister ab exteris fuerat, et ipse factioni Partito Democratico inest velut Renzi.

PRAESIDENS FRANCOGALLIAE SE RECIPIET

François Hollande Francogalliae praesidens se vere proximo iterum ambire velle negat.

Hic socialista sexaginta duo annorum inter alias hanc rationem attulit se victoriam adepturum verisimile non esse.

Civibus interrogatis apparet omnium Francogalliae praesidentium, qui temporibus nostris munere functi sunt, Hollande minime acceptum esse.

ET IN NEDERLANDIA BURKA VETITA

In omnibus rei publicae aedibus, scholis, valetudinariis Nederlandicis caput corpusque totum velari vetatur.

Quam legem parlamentum Nederlandiae multo maiore parte suffragiorum accepit.

Hac lege rata Nederlandia est quarta civitas Unionis Europaeae post Francogalliam, Belgium, Bulgariam, ubi Burka vetatur.

MERKEL FACTIONI SUAE PRAEESSE PERGET

In conventu Unionis Democratarum Christianorum Germaniae in urbe Essen habito Angela Merkel denuo in duos annos creata est praeses factionis.

Non per has decem electiones nisi semel minorem partem suffragiorum legatorum assecuta est.

Mense Aprili anni bis millesimi Merkel principatum factionis obtinuerat; quinque annis post illa Gerhard Schröder Democratae Sociali sucesserat cancellaria Germaniae.

LASCAUX ANTRUM INAUGURATUM

François Hollande praesidens civitatis Francogalliae quartum Lascaux antrum inauguravit.

Quod antrum secundum cavernam originalem constructum et exornatum prope antrum primum in praefectura Dordoniae aedificatum est.

Parietes cavernae, quae anno millesimo nongentesimo quadragesimo inventa erat, picturis ornatae sunt, quibus nullae picturae Palaeolithicae sunt meliores. Quibus cum multitudo visitatorum damno fuisset, antrum clausum erat.

NECOPINATO A CURRENDO RECESSIT

Nico Rosberg paucos dies post, quam in Formula Una triumphavit, necopinato declaravit se non iam certaminibus autocinetorum interfuturum esse.

Qui vir unius et triginta annorum, qui in urbe Wiesbaden vivit, primum campio mundanus factus erat, id quod ante eum nullo Germano nisi Michael Schumacher et Sebastian Vettel contigerat.

Causam recedendi esse dixit, quod hac victoria parta quasi metam vitae tetigisset.

INVENTUM INEXSPECTATISSIMUM

Casu vir doctus Sinensis in globo sucini Birmani partem caudae extremam dinosauri plumis obducti invenit.

Qui pullus sauri, qui vixit ante centum miliones fere annorum, est e numero Maniraptorum, ad quae etiam Tyrannosaurus rex pertinet.

Haec autem species passeres magnitudine non superavit neque volare potuit.

NUNTII LATINI RADIOPHONIAE BREMENSIS LAUDANTUR

In Germania ad septingenta milia discipulorum discipularumque linguae Latinae discendae operam dant. Qua ex re elucet linguam non esse mortuam, quod a quibusdam pronuntiatur.

Europa dicitur ab iis melius percipi, qui cultu et humanitate Romanorum sunt imbuti.

Cui rei redactores quoque nuntiorum Latinorum radiophoniae Bremensis student, quibus nunc laus oblata est ab homine peritissimo.

His enim emissionibus demonstrari, quibus modis Latinitas vigere possit et re vera vigeat.

Quae dicta sunt a Karl-Wilhelm Weeber in libro de Latinitate viva conscripto, cuius titulus his fere verbis Latinis reddi potest: Latinitas – nondum est finita! Aura secunda pro Caesare eiusque sociis.

Qui liber impressus est a domo editoria Theiss.

NOTABILIA - DE NERONIS HEREDITATE DECERTATUR

Anno duodeseptuagesimo post Christum natum Nero mortem sibi consciverat.

At fuerunt plures duces, qui exercitibus suis confisi dimicaverunt, ut Romae principatum obtinerent.

Cui rei Helvetii quoque et milites implicati sunt, qui Vindonissae stationem habebant.

Quibus de rebus nunc expositione speciali Vindonissae in museo usque in mensem Novembrem certior fieri potes.

Nuntii Latini mensis Decembris, [6:26]

Nuntios recitat: Hannelore Zöllner