×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.


image

News from Radio Bremen, Nuntii Latini Finland 30.12.2016

Nuntii Latini Finland 30.12.2016

ANNUS CENTESIMUS FINNIAE INDEPENDENTIS

Anno bis millesimo septimo decimo (2017) Finnia independentiam saecularem celebrat. Festivitates, quae circiter duobus milibus inceptis constant, per totum annum tam in patria quam peregre instituentur.

Finnia, olim pars regni Suecorum, anno millesimo octingentesimo nono (1809) factus est autonomus Magnus Ducatus imperii Russiae.

Mense Decembri anno millesimo nongentesimo septimo decimo (1917), rebus in Russia inter bellum mundanum eversis et imperatore ex potestate expulso, Finnia se civitatem independentem declaravit, quod a parlamento Finnorum postridie Nonas Decembres (6.12.1917) probatum est.

Annis sequentibus pleraeque nationes Finniam independentem agnoverunt.

AEROPLANUM IN PONTUM EUXINUM PRAECIPITAVIT

Aeroplanum Russicum die Nativitatis (25.12.) multo mane in Pontum Euxinum praecipitavit. Portavit nonaginta duos homines, qui omnes in calamitate perierunt.

Aeroplanum a Moscua profectum in aerodromum Adler-Sotši descenderat, unde iter in Syriam pergeret. Sed paulo post, quam inde avolavit, causa adhuc incognita ex radar disparuit.

Ex viatoribus plus sexaginta quinque erant membra celeberrimi chori exercitus Russici, qui in stationem aeroplanorum Russiae prope Latakiam, oppidum Syriae, sitam iter intendebant, ut ibi in festivitatibus novi anni cantarent.

Praesidens Vladimir Putin iussit, ut die Sancti Stephani (26.12.) luctus publicus in tota Russia esset.

AUCTOR STRAGIS BEROLINENSIS DEPREHENSUS ET OCCISUS

Iuvenis Tunisinus, qui Berolini nuper autocineto onerario in multitudinem hominum irruens magnam stragem fecerat, post fugam quadriduam die Veneris (23.12.) Mediolani a custodibus publicis deprehensus et occisus est. Erat nomine Anis Amri, natione Tunisinus, qui per Franciam in Italiam tramine iter fecerat.

Cum duo custodes iuvenem retinuissent et petivissent, ut chartam identitatis ostenderet, ille pistolio ex pera extracto custodem in humerum vulneravit. Tum alter ex custodibus illum pistolio occidit.

Amri iam antequam in Germaniam profectus est, in Italia tres annos et dimidium in carcere fuerat.

GEPARDUS PROPE EMORITURUS

Ex novissima investigatione internationali gepardus (zool. Acinonyx iubatus), velocissimum in mundo animal terrestre, est iam prope emoriturus. In natura adhuc tantum septem milia centum (7100) gepardi restant.

Maior pars populationis per sex terras Africae meridionalis dispersa vivit, in Irania minus quinquaginta restare aestimantur.

Magnum gepardis periculum est venatio clandestina et commercium pullorum. Pullus gepardus vivus in mercatu clandestino etiam decem milibus dollarorum constare potest.

Inter hos decem annos ex Africa mille ducenti gepardi pulli clam exportati esse aestimantur, ex quibus maior pars in itinere perierunt.

(Tuomo Pekkanen)


Nuntii Latini Finland 30.12.2016

ANNUS CENTESIMUS FINNIAE INDEPENDENTIS

Anno bis millesimo septimo decimo (2017) Finnia independentiam saecularem celebrat. In the year 2017, Finland celebrates its secular independence. Festivitates, quae circiter duobus milibus inceptis constant, per totum annum tam in patria quam peregre instituentur. Festivals, which cost about two thousand projects, will be organized throughout the year both in the country and abroad.

Finnia, olim pars regni Suecorum, anno millesimo octingentesimo nono (1809) factus est autonomus Magnus Ducatus imperii Russiae. Finland, formerly part of the Swedish kingdom, became an autonomous Grand Duchy of the Russian Empire in the year 1809.

Mense Decembri anno millesimo nongentesimo septimo decimo (1917), rebus in Russia inter bellum mundanum eversis et imperatore ex potestate expulso, Finnia se civitatem independentem declaravit, quod a parlamento Finnorum postridie Nonas Decembres (6.12.1917) probatum est. In December of the year one thousand ninety-seventh (1917), things in Russia were overturned between the world war and the emperor expelled from power, Finland declared itself an independent state, which was approved by the Finnish parliament the next day, December 9th (6.12.1917).

Annis sequentibus pleraeque nationes Finniam independentem agnoverunt.

AEROPLANUM IN PONTUM EUXINUM PRAECIPITAVIT

Aeroplanum Russicum die Nativitatis (25.12.) multo mane in Pontum Euxinum praecipitavit. Portavit nonaginta duos homines, qui omnes in calamitate perierunt. It carried ninety-two men, all of whom perished in the disaster.

Aeroplanum a Moscua profectum in aerodromum Adler-Sotši descenderat, unde iter in Syriam pergeret. The plane had taken off from Moscow and landed at the Adler-Sochi aerodrome, from where it would continue its journey to Syria. Sed paulo post, quam inde avolavit, causa adhuc incognita ex radar disparuit.

Ex viatoribus plus sexaginta quinque erant membra celeberrimi chori exercitus Russici, qui in stationem aeroplanorum Russiae prope Latakiam, oppidum Syriae, sitam iter intendebant, ut ibi in festivitatibus novi anni cantarent. More than sixty-five of the passengers were members of the famous Russian army choir, who were on their way to a Russian air base near Latakia, a town in Syria, to sing there during the New Year festivities.

Praesidens Vladimir Putin iussit, ut die Sancti Stephani (26.12.) President Vladimir Putin ordered that on St. Stephen's Day (26.12.) luctus publicus in tota Russia esset.

AUCTOR STRAGIS BEROLINENSIS DEPREHENSUS ET OCCISUS THE AUTHOR OF THE BERLIN CARRIAGE CAUGHT AND KILLED

Iuvenis Tunisinus, qui Berolini nuper autocineto onerario in multitudinem hominum irruens magnam stragem fecerat, post fugam quadriduam die Veneris (23.12.) Mediolani a custodibus publicis deprehensus et occisus est. In Milan he was arrested by the public guards and killed. Erat nomine Anis Amri, natione Tunisinus, qui per Franciam in Italiam tramine iter fecerat.

Cum duo custodes iuvenem retinuissent et petivissent, ut chartam identitatis ostenderet, ille pistolio ex pera extracto custodem in humerum vulneravit. When two guards detained the young man and asked him to show his identity card, he pulled a pistol from his bag and wounded the guard in the shoulder. Tum alter ex custodibus illum pistolio occidit. Then one of the guards killed him with a pistol.

Amri iam antequam in Germaniam profectus est, in Italia tres annos et dimidium in carcere fuerat. Amri had already been in prison for three and a half years in Italy before he went to Germany.

GEPARDUS PROPE EMORITURUS The cheetah is about to die

Ex novissima investigatione internationali gepardus (zool. Acinonyx iubatus), velocissimum in mundo animal terrestre, est iam prope emoriturus. In natura adhuc tantum septem milia centum (7100) gepardi restant.

Maior pars populationis per sex terras Africae meridionalis dispersa vivit, in Irania minus quinquaginta restare aestimantur. The majority of the population lives scattered across six southern African countries, with less than fifty estimated to remain in Iran.

Magnum gepardis periculum est venatio clandestina et commercium pullorum. Pullus gepardus vivus in mercatu clandestino etiam decem milibus dollarorum constare potest. A live cheetah chick can cost tens of thousands of dollars on the clandestine market.

Inter hos decem annos ex Africa mille ducenti gepardi pulli clam exportati esse aestimantur, ex quibus maior pars in itinere perierunt.

(Tuomo Pekkanen)