×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.

image

GCSE Latin 2017, Pliny Ummidia / Messalina, 5. Messalina 79-101, FINAL

5. Messalina 79-101, FINAL

79 Igitur Messalina Lucullianos in hortos, Silius dissimulando metui ad Forum digrediuntur.

81 illa tamen, quamquam res adversae consilium eximerent, ire obviam et aspici a marito statim constituit, quod saepe ei fuerat subsidium; misitque ut Britannicus et Octavia in complexum patris irent.

85 atque interim, tribus omnino comitantibus – tam repens erat solitudo – postquam per urbem pedibus ivit, vehiculo, quo purgamenta hortorum eripiuntur, Ostiensem viam intrat.

nullam misericordiam civibus commovit quia flagitiorum deformitas praevalebat.

90 et iam erat in aspectu Claudii clamitabatque ut audiret Octaviae et Britannici matrem.

Narcissus tamen obstrepuit, Silium et nuptias referens; simul codicillos libidinum indices tradidit, quibus visus Caesaris averteret.

nec multo post urbem ingredienti offerebantur liberi, sed Narcissus amoveri eos iussit

96 Mirum inter haec silentium Claudii: omnia liberto oboediebat;

qui contionem militum in castris paravit. apud eos praemonente Narcisso princeps pauca verba fecit:

continuus dehinc clamor militum nomina reorum et poenas flagitantium.

ductus Silius ad tribunal non defensionem, nec moras temptavit, sed precatus est ut mors acceleraretur.