×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.

image

GCSE Latin 2017, Pliny Ummidia / Messalina, 1. Pliny 1-16 Ummidia, FINAL

1. Pliny 1-16 Ummidia, FINAL

Caius Plinius Gemino suo - salve!

1 Ummidia Quadratilla paulo minus octogensimo aetatis anno decessit;

2 erat femina usque ad novissimum morbum viridis, cuius corpus compactum et robustum erat, ultra matronalem modum.

4 testamentum eius erat optimum; reliquit heredes ex besse nepotem, ex tertia parte neptem.

6 neptem vix novi, nepotem familiarissime diligo, iuvenem singularem quem etiam ei quos sanguine non attingit tamquam propinquum amant.

9 nam primum, quamquam pulcherrimus erat, et puer et iuvenis omnes sermones malignorum vitavit;

11 deinde intra quartum et vicensimum annum maritus fuit et, si deus adnuisset, fuisset pater.

12 vixit apud aviam delicatam severissime et tamen obsequentissime.

14 habebat illa pantomimos fovebatque, effusius quam decorum erat feminae nobili.

15 hos Quadratus non in theatro, non domi spectabat, nec illa postulabat.