×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.


image

Carmen Saeculare, Poem 1

Carmen Saeculare, Poem 1

Phoebe silvarumque potens Diana, Lucidum caeli decus, o colendi Semper et culti, date quae precamur Tempore sacro,

Quo Sibyllini monuere versus Virgines lectas puerosque castos Dis quibus septem placuere colles Dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui Promis et celas aliusque et idem Nasceris, possis nihil urbe Roma Visere maius.

Rite maturos aperire partus Lenis, Ilithyia, tuere matres, Sive tu Lucina probas vocari Seu Genitalis.

Diva, producas subolem patrumque Prosperes decreta super iugandis Feminis prolisque novae feraci Lege marita,

Certus undenos deciens per annos Orbis ut cantus referatque ludos, Ter die claro totiensque grata Nocte frequentes.

Vosque veraces cecinisse, Parcae, Quod semel dictum est stabilisque rerum Terminus servet, bona iam peractis iungite fata.

Fertilis frugum pecorisque tellus Spicea donet Cererem corona ; Nutriant fetus et aquae salubres Et Iovis aurae.

Condito mitis placidusque telo Supplices audi pueros, Apollo ; Siderum regina bicornis, audi, Luna, puellas.

Roma si vestrum est opus, Iliaeque Litus Etruscum tenuere turmae, iussa pars mutare Lares et urbem Sospite cursu,

Cui per ardentem sine fraude Troiam Castus Aeneas patriae superstes Liberum munivit iter, daturus Plura relictis,

Di, probos mores docili iuventae, Di, senectuti placidae quietem, Romulae genti date remque prolemque Et decus omne.

Quaeque vos bobus veneratur albis Clarus Anchisae Venerisque sanguis, Impetret, bellante prior, iacentem Lenis in hostem.

iam mari terraque manus potentes Medus Albanasque timet securis, iam Scythae respousa petunt superbi Nuper, et Indi.

iam Fides et Pax et Honor Pudorque Priscus et neglecta redire Virtus Audet, adparetque beata pleno Copia cornu.

Augur et fulgente decorus arcu Phoebus acceptusque novem Camenis, Qui salutari levat arte fessos Corporis artus,

Si Palatinas videt aequus aras, Rem que Romanam Latiumque felix Alterum in lustrum meliusque semper Prorogat aevum ;

Quaeque Aventinum tenet Algidumque, Quindecim Diana preces virorum Curat et votis puerorum arnicas Adplicat aures.

Haec Iovem sentire deosque cunctos Spem bonam certamque domum reporto, Doctus et Phoebi chorus et Dianae Dicere laudes.


Carmen Saeculare, Poem 1 Song of the Ages, Poem 1

Phoebe silvarumque potens Diana, Lucidum caeli decus, o colendi Semper et culti, date quae precamur Tempore sacro, Phoebe und die mächtige Diana des Waldes, leuchtende Schönheit des Himmels, oh Anbeter immer und verehrt, gib, was wir zur heiligen Zeit beten,

Quo Sibyllini monuere versus Virgines lectas puerosque castos Dis quibus septem placuere colles Dicere carmen. Womit die Sibyllinen die auserwählten Jungfrauen und die keuschen Knaben ermahnen, ihnen zu sagen, sie sollen die sieben Hügel erfreuen, ein Lied zu singen.

Alme Sol, curru nitido diem qui Promis et celas aliusque et idem Nasceris, possis nihil urbe Roma Visere maius. Heil der Sonne, in deinem leuchtenden Auto der Tag, den du versprichst und versteckst, und ein und derselbe, an dem du geboren wirst, mögest du nichts Größeres sehen als die Stadt Rom.

Rite maturos aperire partus Lenis, Ilithyia, tuere matres, Sive tu Lucina probas vocari Seu Genitalis. Ilithyia, um die reife Geburt von Lenis richtig zu öffnen, um die Mütter zu schützen, wenn sich Lucina als Seu Genitalis erweisen sollte.

Diva, producas subolem patrumque Prosperes decreta super iugandis Feminis prolisque novae feraci Lege marita,

Certus undenos deciens per annos Orbis ut cantus referatque ludos, Ter die claro totiensque grata Nocte frequentes.

Vosque veraces cecinisse, Parcae, Quod semel dictum est stabilisque rerum Terminus servet, bona iam peractis iungite fata.

Fertilis frugum pecorisque tellus Spicea donet Cererem corona ; Nutriant fetus et aquae salubres Et Iovis aurae.

Condito mitis placidusque telo Supplices audi pueros, Apollo ; Siderum regina bicornis, audi, Luna, puellas.

Roma si vestrum est opus, Iliaeque Litus Etruscum tenuere turmae, iussa pars mutare Lares et urbem Sospite cursu,

Cui per ardentem sine fraude Troiam Castus Aeneas patriae superstes Liberum munivit iter, daturus Plura relictis,

Di, probos mores docili iuventae, Di, senectuti placidae quietem, Romulae genti date remque prolemque Et decus omne.

Quaeque vos bobus veneratur albis Clarus Anchisae Venerisque sanguis, Impetret, bellante prior, iacentem Lenis in hostem.

iam mari terraque manus potentes Medus Albanasque timet securis, iam Scythae respousa petunt superbi Nuper, et Indi.

iam Fides et Pax et Honor Pudorque Priscus et neglecta redire Virtus Audet, adparetque beata pleno Copia cornu.

Augur et fulgente decorus arcu Phoebus acceptusque novem Camenis, Qui salutari levat arte fessos Corporis artus,

Si Palatinas videt aequus aras, Rem que Romanam Latiumque felix Alterum in lustrum meliusque semper Prorogat aevum ;

Quaeque Aventinum tenet Algidumque, Quindecim Diana preces virorum Curat et votis puerorum arnicas Adplicat aures. Each holds the Aventine and the Algidus;

Haec Iovem sentire deosque cunctos Spem bonam certamque domum reporto, Doctus et Phoebi chorus et Dianae Dicere laudes. That Jupiter felt these things and I bring back all the gods a good hope and a sure home, and that the choirs of Phoebus and Diana learned to say the praises.