Wk1 Thurs MP: Jer 31:10-14
10 Audíte verbum Dómini, gentes, et annuntiáte in ínsulis quæ procul sunt, et dícite : Qui dispérsit Israël congregábit eum, et custódiet eum sicut pastor gregem suum. 11 Redémit enim Dóminus Jacob, et liberávit eum de manu potentióris. 12 Et vénient, et laudábunt in monte Sion : et cónfluent ad bona Dómini, super fruménto, et vino, et óleo, et fœtu pécorum et armentórum : erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, et ultra non esúrient. 13 Tunc lætábitur virgo in choro, júvenes et senes simul : et convértam luctum eórum in gáudium, et consolábor eos, et lætificábo a dolóre suo. 14 Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine, et pópulus meus bonis meis adimplébitur, ait Dóminus.