×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liturgia Horarum- Cantica, Weekly Wed EP: Col 1:12-20

Weekly Wed EP: Col 1:12-20

12 grátias agéntes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine : 13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum fílii dilectiónis suæ, 14 in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum : 15 qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ : 16 quóniam in ipso cóndita sunt univérsa in cælis, et in terra, visibília, et invisibília, sive throni, sive dominatiónes, sive principátus, sive potestátes : ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt : 17 et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant.

18 Et ipse est caput córporis Ecclésiæ, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis : ut sit in ómnibus ipse primátum tenens : 19 quia in ipso complácuit, omnem plenitúdinem inhabitáre : 20 et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.