×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liturgia Horarum- Cantica, Weekly Tuesday EP: Rev 4:11; 5:9, 10, 12

Weekly Tuesday EP: Rev 4:11; 5:9, 10, 12

11 Dignus es Dómine Deus noster accípere glóriam, et honórem, et virtútem : quia tu creásti ómnia, et propter voluntátem tuam erant, et creáta sunt.

9 et cantábant cánticum novum, dicéntes : Dignus es, Dómine, accípere librum, et aperíre signácula ejus : quóniam occísus es, et redemísti nos Deo in sánguine tuo ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne : 10 et fecísti nos Deo nostro regnum, et sacerdótes : et regnábimus super terram.

12 dicéntium voce magna : Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem, et glóriam, et benedictiónem.