×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liturgia Horarum- Cantica, Weekly Thursday EP: Rev 11:17-18; 12:10b-12a

Weekly Thursday EP: Rev 11:17-18; 12:10b-12a

17 Grátias ágimus tibi, Dómine Deus omnípotens, qui es, et qui eras, et qui ventúrus es : quia accepísti virtútem tuam magnam, et regnásti. 18 Et irátæ sunt gentes, et advénit ira tua et tempus mortuórum judicári, et réddere mercédem servis tuis prophétis, et sanctis, et timéntibus nomen tuum pusíllis et magnis, et exterminándi eos qui corrupérunt terram.

10 Et audívi vocem magnam in cælo dicéntem : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potéstas Christi ejus : quia projéctus est accusátor fratrum nostrórum, qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. 11 Et ipsi vicérunt eum propter sánguinem Agni, et propter verbum testimónii sui, et non dilexérunt ánimas suas usque ad mortem. 12 Proptérea lætámini cæli, et qui habitátis in eis. Væ terræ, et mari, quia descéndit diábolus ad vos habens iram magnam, sciens quod módicum tempus habet.