×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Liturgia Horarum- Cantica, Weekly Sun EP2: Rev 19:1-7

Weekly Sun EP2: Rev 19:1-7

1 Post hæc audívi quasi vocem turbárum multárum in cælo dicéntium : Allelúja : salus, et glória, et virtus Deo nostro est : 2 quia vera et justa judícia sunt ejus, qui judicávit de meretríce magna, quæ corrúpit terram in prostitutióne sua, et vindicávit sánguinem servórum suórum de mánibus ejus. 3 Et íterum dixérunt : Allelúja. Et fumus ejus ascéndit in sǽcula sæculórum. 4 Et cecidérunt senióres vigínti quátuor, et quátuor animália, et adoravérunt Deum sedéntem super thronum, dicéntes : Amen : allelúja. 5 Et vox de throno exívit, dicens : Laudem dícite Deo nostro omnes servi ejus : et qui timétis eum pusílli et magni. 6 Et audívi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquárum multárum, et sicut vocem tonitruórum magnórum, dicéntium : Allelúja : quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens. 7 Gaudeámus, et exsultémus : et demus glóriam ei : quia venérunt núptiæ Agni, et uxor ejus præparávit se.


Weekly Sun EP2: Rev 19:1-7

1 Post hæc audívi quasi vocem turbárum multárum in cælo dicéntium : Allelúja : salus, et glória, et virtus Deo nostro est : 2 quia vera et justa judícia sunt ejus, qui judicávit de meretríce magna, quæ corrúpit terram in prostitutióne sua, et vindicávit sánguinem servórum suórum de mánibus ejus. 1 After these things I heard, as it were, the voice of many multitudes in heaven, saying, Alleluia: salvation and glory and virtue to our God: 2 because true and just are the judgments of him who judged of the great harlot, who corrupted the earth in her prostitution, and avenged her blood his servants out of his hands. 3 Et íterum dixérunt : Allelúja. Et fumus ejus ascéndit in sǽcula sæculórum. 4 Et cecidérunt senióres vigínti quátuor, et quátuor animália, et adoravérunt Deum sedéntem super thronum, dicéntes : Amen : allelúja. 5 Et vox de throno exívit, dicens : Laudem dícite Deo nostro omnes servi ejus : et qui timétis eum pusílli et magni. 6 Et audívi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquárum multárum, et sicut vocem tonitruórum magnórum, dicéntium : Allelúja : quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens. 7 Gaudeámus, et exsultémus : et demus glóriam ei : quia venérunt núptiæ Agni, et uxor ejus præparávit se.