Week 2 Mon MP: Sirach 36:1-5, 10-13
1 Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos, et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum : 2 et immítte timórem tuum super gentes quæ non exquisiérunt te, ut cognóscant quia non est deus nisi tu, et enárrent magnália tua. 3 Álleva manum tuam super gentes aliénas, ut vídeant poténtiam tuam. 4 Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis : 5 ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus quóniam non est deus præter te, Dómine.
10 Festína tempus, et meménto finis, ut enárrent mirabília tua. 11 In ira flammæ devorétur qui salvátur : et qui péssimant plebem tuam invéniant perditiónem. 12 Cóntere caput príncipum inimicórum, dicéntium : Non est álius præter nos. 13 Cóngrega omnes tribus Jacob, ut cognóscant quia non est deus nisi tu, et enárrent magnália tua, et hæreditábis eos sicut ab inítio.