×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liturgia Horarum- Cantica, Week 1 Sat MP: Exod 15:1-4a, 8-13, 17-18

Week 1 Sat MP: Exod 15:1-4a, 8-13, 17-18

1 Tunc cécinit Móyses et fílii Israël carmen hoc Dómino, et dixérunt :

Cantémus Dómino : glorióse enim magnificátus est, equum et ascensórem dejécit in mare. 2 Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem : iste Deus meus, et glorificábo eum : Deus patris mei, et exaltábo eum. 3 Dóminus quasi vir pugnátor, Omnípotens nomen ejus, 4 currus Pharaónis et exércitum ejus projécit in mare : elécti príncipes ejus submérsi sunt in mari Rubro.

8 Et in spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ : stetit unda fluens, congregáta sunt abýssi in médio mari. 9 Dixit inimícus : Pérsequar et comprehéndam, dívidam spólia, implébitur ánima mea : evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea. 10 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare : submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus. 11 Quis símilis tui in fórtibus, Dómine ? quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília ? 12 Extendísti manum tuam, et devorávit eos terra. 13 Dux fuísti in misericórdia tua pópulo quem redemísti : et portásti eum in fortitúdine tua, ad habitáculum sanctum tuum.

17 Introdúces eos, et plantábis in monte hæreditátis tuæ, firmíssimo habitáculo tuo quod operátus es, Dómine : sanctuárium tuum, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ. 18 Dóminus regnábit in ætérnum et ultra.