Week 1 Monday Morning Prayer: 1 Chr 29:10-13
10 Et benedíxit Dómino coram univérsa multitúdine, et ait : Benedíctus es, Dómine Deus Israël patris nostri, ab ætérno in ætérnum. 11 Tua est, Dómine, magnificéntia, et poténtia, et glória, atque victória : et tibi laus : cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt : tuum, Dómine, regnum, et tu es super omnes príncipes. 12 Tuæ divítiæ, et tua est glória : tu domináris ómnium. In manu tua virtus et poténtia : in manu tua magnitúdo, et impérium ómnium. 13 Nunc ígitur Deus noster, confitémur tibi, et laudámus nomen tuum ínclytum