Daily: Luke 1:68-79
68 Benedíctus Dóminus Deus Israël, quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ : 69 et eréxit cornu salútis nobis in domo David púeri sui, 70 sicut locútus est per os sanctórum, qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus : 71 salútem ex inimícis nostris, et de manu ómnium qui odérunt nos : 72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris : et memorári testaménti sui sancti : 73 jusjurándum, quod jurávit ad Ábraham patrem nostrum, datúrum se nobis 74 ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, serviámus illi 75 in sanctitáte et justítia coram ipso, ómnibus diébus nostris. 76 Et tu puer, prophéta Altíssimi vocáberis : præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias ejus, 77 ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus in remissiónem peccatórum eórum 78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, in quibus visitávit nos, óriens ex alto : 79 illumináre his qui in ténebris et in umbra mortis sedent : ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.