We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our
cookie policy.
Ammiani Marcellini "Historiae"
Ammiani Marcellini "Historiae"
Ammianus Marcellinus, cum rerum gestarum scriptor ultimus Romanorum esset, lingua materna Graece locutus est.
Quem inter annum p.C.n. 325 et 330 Antiochiae natum esse veri simile est. Quo quidem anno Ammianus mortuus sit, non constat, sed apparet eum anno 391 vivum fuisse.
Ammianus iam iuvenis miles et protector domesticus factus est. Fuit adiutor Ursicini magistri equitum et variis in bellis - inter alia contra Persas cum eo militavit.
Opus eius Latine scriptum res gestas Romanorum narravit ab anno 96 usque ad 378; initium autem deperditum est. Libri qui supersunt, Res Gestae inscripti, narrant quae inter annum 353 et 378 gesta sint.