×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Beginners Latin Course: 3. Adventures of Hercules(2), 43 Hercules Discovers the Theft

43 Hercules Discovers the Theft

Postero die simul atque e somno excitatus est, Hercules furtum animadvertit et boves amissos omnibus locis quaerebat.

Hos tamen nusquam reperire poterat, non modo quod loci naturam ignorabat, sed quod vestigiis falsis deceptus est.

Tandem cum magnam partem diei frustra consumpsisset, cum reliquis bobus progredi constituit.

At dum proficisci parat, unus e bobus quos secum habuit mugire coepit.

Subito ii qui in spelunca inclusi erant mugitum reddiderunt, et hoc modo Herculem certiorem fecerunt quo in loco celati essent.

Ille vehementer iratus ad speluncam quam celerrime se contulit, ut praedam reciperet.

At Cacus saxum ingens ita deiecerat ut aditus speluncae omnino obstrueretur.

43 Hercules Discovers the Theft 43 Hercules ontdekt de diefstal 43 Hércules descobre o roubo