×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Ad Philippenses, Phil 1

Phil 1

1 1 Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.

2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, 4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, 5 super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.

6 Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu : 7 sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. 8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. 9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu : 10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, 11 repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei. 12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii : 13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus, 14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.

15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant : 16 quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. 17 Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. 18 Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. 19 Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, 20 secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. 21 Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. 22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. 23 Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius : 24 permanere autem in carne, necessarium propter vos. 25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei : 26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. 27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii : 28 et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo : 29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini : 30 idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.


Phil 1

1 1 Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.

2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, 4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, 5 super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.

6 Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu : 7 sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. 6 confident of this, that he who began a good work in you will complete it until the day of Jesus: 7 as it is to think this way about you all, because I have you in my heart and in my chains and in the defense and confirmation of the Gospel , you are all partners with me. 8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. 8 For God, how I love you in the heart. 9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu : 10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, 11 repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei. 9 I pray that love will grow more and more in knowledge and all discernment, 10 so that ye may be pure and blameless until the day of Christ, 11 filled with the fruit of justice, through Jesus Christ, to the glory and praise of God. 12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii : 13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus, 14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. 12 want you to know, brothers, that happened to me has served to advance the gospel, 13 so that it is clear throughout the whole palace, and to everyone else, 14 and most of the brothers in the Lord have bonds, are much more bold fearlessly to speak.

15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant : 16 quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. 15 Some indeed, even out of envy and contention: but some also for good will, preach the Christ: 16 The latter do it out of love, knowing that I am set for the defense of the gospel. 17 Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. 17 And some out of contention preach Christ of contention, not sincerely, supposing to add affliction to my bonds:. 18 Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Only that in every way, whether in pretense, or in truth, Christ is preached; and I therein do rejoice, yea, and will rejoice. 19 Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, 20 secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. 19 I know that this will turn out to salvation through your prayers and the help of the Spirit of 20 in the expectation and hope that I will in no way be disappointed, but with all confidence, will now be magnified in my body, whether by life or by death. 21 Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. 22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. 22 If you live in the flesh, this is the fruit of labor, and labor. 23 Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius : 24 permanere autem in carne, necessarium propter vos. 23 between the two, having a desire to depart and be with Christ is far better 24 remain in the body necessary for you. 25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei : 26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. 25 This much I know that I will remain with you for your progress and joy of faith, 26 so that your joy in Christ Jesus through my coming to you. 27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii : 28 et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo : 29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini : 30 idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me. 27 Only worthy of the gospel of Christ, so that whether I come and see you or only hear about you that you stand in one spirit, faith of the gospel 28 and no sign to them that they are to be lost, you will be saved and this is from God, 29 have been granted to you on behalf of Christ not only to believe but also to suffer for him, 30 having the same conflict which you saw in me and now have heard of me.