×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Evangelium Secundum Ioannem, Capitulum XV

Capitulum XV

[15] Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. 2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum; et omnem qui fert fructum, purgabit eum ut fructum plus adferat. 3 Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. 4 Manete in me et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis. 5 Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere 6 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent. 7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis et fiet vobis. 8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli. 9 Sicut dilexit me Pater,; et ego dilexi vos manete in dilectione mea. 10 Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. 11 Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.

12 Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos. 13 Maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis. 14 Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis. 15 Iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis. 16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis. 17 Haec mando vobis ut diligatis invicem.

18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. 19 Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. 20 Mementote sermonis mei quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt 21 Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. 22 Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo. 23 Qui me odit, et Patrem meum odit. 24 Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum. 25 Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis.

26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; 27 et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis.

Capitulum XV

[15] Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. [15] I am the true vine and my Father is the gardener. 2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum; et omnem qui fert fructum, purgabit eum ut fructum plus adferat. 2 every branch that does bear fruit he takes away; and every branch that beareth fruit, he purges it that it may bring forth more fruit. 3 Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. 3 You are already clean because of the promise I made to you. 4 Manete in me et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis. 5 Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere 6 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent. 7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis et fiet vobis. 8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli. 9 Sicut dilexit me Pater,; et ego dilexi vos manete in dilectione mea. 10 Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. 11 Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.