Capitulum XIX
[19] Tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. 2 Et milites, plectentes coronam de spinis, inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum; 3 et veniebant ad eum et dicebant: "Ave rex Iudaeorum!" et dabant ei alapas. 4 Exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: "Ecce adduco vobis eum foras ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio." 5 Exiit ergo Iesus foras portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: "Ecce homo!" 6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes: "Crucifige, crucifige!" Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam." 7 Responderunt ei Iudaei: "Nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit." 8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit 9 et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: "Unde es tu?" Iesus autem responsum non dedit ei. 10 Dicit ergo ei Pilatus: "Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te?" 11 Respondit Iesus: "Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet". 12 Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: "Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis qui se regem facit contradicit Caesari". 13 Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha. 14 Erat autem Parasceve Paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis: "Ecce rex vester. 15 Illi autem clamabant: "Tolle, tolle, crucifige eum!" Dixit eis Pilatus: "Regem vestrum crucifigam?" Responderunt pontifices: "Non habemus regem nisi Caesarem!" 16 Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Iesum et eduxerunt.
17 Et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha, 18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. 19 Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: "Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum". 20 Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Graece, et Latine. 21 Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: "Noli scribere Rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum. 22 Respondit Pilatus: "Quod scripsi, scripsi". 23 Milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. 24 Dixerunt ergo ad invicem: "Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit", ut scriptura impleatur dicens: partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem
Et milites quidem haec fecerunt.
25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene. 26 Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae: "Mulier, ecce filius tuus". 27 Deinde dicit discipulo: "Ecce mater tua". Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
28 Postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur scriptura, dicit: "Sitio". 29 Vas ergo positum erat aceto plenum; illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius. 30 Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: "Consummatum est". Et inclinato capite tradidit spiritum.
31 Iudaei ergo quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur. 32 Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo; 33 ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, 34 sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 35 Et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis. 36 Facta sunt enim haec ut scriptura impleatur: "Os non comminuetis ex eo," 37 et iterum alia scriptura dicit: "Videbunt in quem transfixerunt". 38 Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia, eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus Iesu. 39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum. 40 Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. 41 Erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat. 42 Ibi ergo propter Parasceven Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.