×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Evangelium Secundum Ioannem, Capitulum XIV

Capitulum XIV

[14] Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite. 2 In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis quia vado parare vobis locum? 3 Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. 4 Et quo ego vado, scitis et viam scitis.

5 Dicit ei Thomas: "Domine, nescimus quo vadis; et quomodo possumus viam scire?" 6 Dicit ei Iesus: "Ego sum via et veritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me. 7 Si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum." 8 Dicit ei Philippus: "Domine, ostende nobis Patrem et sufficit nobis." 9 Dicit ei Iesus: "Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me, Philippe? Qui vidit me, vidit et Patrem. Quomodo tu dicis: 'Ostende nobis Patrem'? 10 Non credis quia ego in Patre et Pater in me est? Verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor; Pater autem in me manens ipse facit opera. 11 Creditis quia ego in Patre et Pater in me est. 12 alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado. 13 Et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio; 14 si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam.

15 Si diligitis me, mandata mea servate; 16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum, 17 Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum. Vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit. 18 Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. 19 Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis, me quia ego vivo et vos vivetis. 20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis. 21 Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum." 22 Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: "Domine, quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo?" 23 Respondit Iesus et dixit ei: "Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus; 24 qui non diligit me, sermones meos non servat; et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me, Patris. 25 Haec locutus sum vobis apud vos manens. 26 Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. 27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet. 28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est. 29 Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis 30 Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam, 31 sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.