×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium Secundum Ioannem, Capitulum XI

Capitulum XI

[11] Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius. 2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. 3 Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: "Domine, ecce, quem amas, infirmatur." 4 Audiens autem Iesus dixit eis: "Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam." 5 Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum. 6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus; 7 deinde post haec dicit discipulis suis: "Eamus in Iudaeam iterum." 8 Dicunt ei discipuli: "Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc?" 9 Respondit Iesus: "Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; 10 si autem ambulaverit nocte, offendit, quia lux non est in eo." 11 Haec ait et post hoc dicit eis: "Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum." 12 Dixerunt ergo discipuli eius: "Domine, si dormit, salvus erit." 13 Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14 Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: Lazarus mortuus est, 15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum." 16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: "Eamus et nos, ut moriamur cum eo." 17 Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. 18 Erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim. 19 Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. 20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. 21 Dixit ergo Martha ad Iesum: "Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus! 22 Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus." 23 Dicit illi Iesus: "Resurget frater tuus." 24 Dicit ei Martha: "Scio quia resurget in resurrectione in novissima die." 25 Dixit ei Iesus: "Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; 26 et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?" 27 Ait illi: "Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti." 28 Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: "Magister adest et vocat te." 29 Illa ut audivit, surgit cito et venit ad eum; 30 nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. 31 Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi. 32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei: "Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus!" 33 Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes, fremuit spiritu et turbavit se ipsum 34 et dixit: "Ubi posuistis eum?" Dicunt ei: "Domine, veni et vide." 35 Et lacrimatus est Iesus. 36 Dixerunt ergo Iudaei: "Ecce quomodo amabat eum!" 37 Quidam autem dixerunt ex ipsis: "Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere ut et hic non moreretur?" 38 Iesus ergo rursum fremens in semet ipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. 39 Ait Iesus: "Tollite lapidem." Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: "Domine, iam fetet; quadriduanus enim est." 40 Dicit ei Iesus: "Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?" 41 Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: "Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. 42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat dixi, ut credant quia tu me misisti." 43 Haec cum dixisset, voce magna clamavit: "Lazare, veni foras!" 44 Et statim prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: "Solvite eum et sinite abire." 45 Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum; 46 quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus. 47 Collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant: "Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? 48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem!" 49 Unus autem ex ipsis, Caiaphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: "Vos nescitis quicquam, 50 nec cogitatis quia expedit nobis, ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat." 51 Hoc autem a semet ipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente 52 et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. 53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.

54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem quae dicitur Efrem, et ibi morabatur cum discipulis.

55 Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante Pascha ut sanctificarent seipsos. 56 Quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes: "Quid putatis quia non veniat ad diem festum?" 57 Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut adprehendant eum.


Capitulum XI

[11] Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius. [11] Now there was a certain sick Lazarus from Bethany, from the castle of Mary and Martha his sister. 2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. 2 Now it was Mary who anointed the Lord with ointment and wiped his feet with her hair, whose brother Lazarus was sick. 3 Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: "Domine, ecce, quem amas, infirmatur." 4 Audiens autem Iesus dixit eis: "Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam." 5 Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum. 6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus; 7 deinde post haec dicit discipulis suis: "Eamus in Iudaeam iterum." 6 When he heard that he was sick, he stayed in the same place for two days. 7 then after this he says to his disciples: "Let us go to Judea again." 8 Dicunt ei discipuli: "Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc?" 9 Respondit Iesus: "Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; 10 si autem ambulaverit nocte, offendit, quia lux non est in eo." If anyone walks in the day, he does not stumble, because he sees the light of this world; 10 But if he walks at night, he stumbles, because there is no light in him." 11 Haec ait et post hoc dicit eis: "Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum." 12 Dixerunt ergo discipuli eius: "Domine, si dormit, salvus erit." 12 Then his disciples said: "Lord, if he sleeps, he will be saved." 13 Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14 Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: Lazarus mortuus est, 15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum." 14 Then Jesus said to them plainly: Lazarus is dead, 15 and I am glad for your sake, that you may believe, because I was not there; but let us go to him." 16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: "Eamus et nos, ut moriamur cum eo." 16 Then said Thomas, who is called Didymus, to his fellow-disciples: "Let us also go, that we may die with him." 17 Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. 17 So Jesus came and found him already four days in the tomb. 18 Erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim. 19 Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. 20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. 21 Dixit ergo Martha ad Iesum: "Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus! 22 Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus." 23 Dicit illi Iesus: "Resurget frater tuus." 24 Dicit ei Martha: "Scio quia resurget in resurrectione in novissima die." 24 Martha says to him: "I know that he will rise again in the resurrection on the last day." 24 Marta le dijo: "Yo sé que resucitará en la resurrección en el último día". 25 Dixit ei Iesus: "Ego sum resurrectio et vita. 25 Jesús le dijo: Yo soy la resurrección y la vida. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; 26 et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?" Do you believe this?" 27 Ait illi: "Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti." 28 Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: "Magister adest et vocat te." 29 Illa ut audivit, surgit cito et venit ad eum; 30 nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. 31 Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi. 31 The Jews, therefore, who were with her in the house and were comforting her, when they saw that Mary got up quickly and went out, followed her, saying that she was going to the tomb to weep there. 32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei: "Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus!" 33 Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes, fremuit spiritu et turbavit se ipsum 34 et dixit: "Ubi posuistis eum?" 33 When Jesus saw her weeping and the Jews who had come with her weeping, he groaned in the spirit and troubled himself 34 and said: "Where have you put him?" Dicunt ei: "Domine, veni et vide." 35 Et lacrimatus est Iesus. 35 And Jesus wept. 36 Dixerunt ergo Iudaei: "Ecce quomodo amabat eum!" 37 Quidam autem dixerunt ex ipsis: "Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere ut et hic non moreretur?" 38 Iesus ergo rursum fremens in semet ipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. 38 Then Jesus, again roaring within himself, came to the tomb. and there was a cave, and a stone was placed over it. 39 Ait Iesus: "Tollite lapidem." 39 Jesus said: "Take away the stone." Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: "Domine, iam fetet; quadriduanus enim est." 40 Dicit ei Iesus: "Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?" 40 Jesus said to him: "Did I not tell you that if you believe, you will see the glory of God?" 41 Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: "Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. 42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat dixi, ut credant quia tu me misisti." 43 Haec cum dixisset, voce magna clamavit: "Lazare, veni foras!" 44 Et statim prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. 44 And immediately he came forth who had been dead, bound hand and foot, and insisted; and his face was bound with a cloth. Dicit Iesus eis: "Solvite eum et sinite abire." Jesus says to them: "Loose him and let him go." 45 Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum; 46 quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus. 47 Collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant: "Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? 48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem!" 48 If we let him go like this, everyone will believe in him, and the Romans will come and take away both our place and our nation!" 49 Unus autem ex ipsis, Caiaphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: "Vos nescitis quicquam, 50 nec cogitatis quia expedit nobis, ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat." 49 And one of them, Caiaphas, when he was the pontiff of that year, said to them: "You know nothing, 50 nor do you think that it is expedient for us that one man should die for the people and not the whole nation perish." 51 Hoc autem a semet ipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente 52 et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. 53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.

54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem quae dicitur Efrem, et ibi morabatur cum discipulis. 54 Jesus therefore no longer walked openly among the Jews, but went into the country near the desert, into a city called Ephraim, and there he stayed with the disciples.

55 Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante Pascha ut sanctificarent seipsos. 55 Now the Passover of the Jews was near, and many went up to Jerusalem from the country before the Passover to sanctify themselves. 56 Quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes: "Quid putatis quia non veniat ad diem festum?" 56 So they sought Jesus and spoke to each other standing in the temple: "What do you think that he does not come to the feast day?" 57 Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut adprehendant eum. 57 Now the pontiffs and Pharisees had given orders that if anyone knew where he was, he should tell them, so that they could arrest him.